Encontrados 52 resultados para: arma

  • Arma autem eius consecraverunt in fano Astharoth et caput affixerunt in templo Dagon. (Liber I Paralipomenon 10, 10)

  • Tulit quoque David arma aurea, quae habuerant servi Adadezer, et attulit ea in Ierusalem; (Liber I Paralipomenon 18, 7)

  • et deferebant ei munera, vasa argentea et aurea et vestes et arma et aromata, equos et mulos per singulos annos. (Liber II Paralipomenon 9, 24)

  • Levitae autem circumdent regem habentes singuli arma sua in manu. Et si quis alius ingressus fuerit templum, interficiatur. Sintque cum rege et intrante et egrediente”. (Liber II Paralipomenon 23, 7)

  • Et, ut viderunt eos viri civitatis super verticem montis, acceperunt arma sua et exierunt extra civitatem supra cacumen montis, et omnis vir fundibalarius occupavit ascensus eorum et mittebat lapides super eos. (Liber Iudith 6, 12)

  • Et accipientes illi arma sua ibunt in castra sua et suscitabunt duces virtutis Assyriae concurrentque ad tabernaculum Holofernis et non invenient illum, et incidet in illos timor, et fugient a facie vestra. (Liber Iudith 14, 3)

  • Postquam autem aurora orta est, suspenderunt caput Holofernis super murum; et accepit omnis vir arma sua, et exierunt secundum cohortes ad ascensiones montis. (Liber Iudith 14, 11)

  • Fugiet arma ferrea et irruet in arcum aereum. (Liber Iob 20, 24)

  • arcum conteret et confringet arma et scuta comburet igne. (Liber Psalmorum 46, 10)

  • Anima mea recumbit in medio catulorum leonum devorantium filios hominum. Dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus. (Liber Psalmorum 57, 5)

  • et posuerunt arma et escas et, congregatis spoliis Ierusalem, reposuerunt illic; et facti sunt in laqueum magnum. (Liber I Maccabaeorum 1, 35)

  • Et dilatavit gloriam populo suo et induit se loricam sicut gigas et succinxit se arma bellica sua et proelia constituit protegens castra gladio. (Liber I Maccabaeorum 3, 3)


“O medo excessivo nos faz agir sem amor, mas a confiança excessiva não nos deixa considerar o perigo que vamos enfrentar”. São Padre Pio de Pietrelcina