Encontrados 52 resultados para: arma

  • Et transfretavit ad illos prior, et omnis populus post eum. Et contritae sunt omnes gentes a facie eorum et proiecerunt arma sua et fugerunt ad fanum in Carnain. (Liber I Maccabaeorum 5, 43)

  • Ut autem vidit exercitus eius quia cecidit Nicanor, proiecerunt arma et fugerunt. (Liber I Maccabaeorum 7, 44)

  • et Philippum et Persea Citiorum regem et, quotquot adversum eos arma tulerant, contriverunt in bello et obtinuerunt eos; (Liber I Maccabaeorum 8, 5)

  • et proeliantibus non dabunt neque subministrabunt triticum, arma, argentum, naves, sicut placuit Romae; et custodient mandata eorum, nihil accipientes. (Liber I Maccabaeorum 8, 26)

  • et adiuvantibus non dabitur triticum, arma, argentum, naves, sicut placuit Romae; et custodient mandata haec absque dolo. (Liber I Maccabaeorum 8, 28)

  • Et dedit ei potestatem congregare exercitum et fabrificare arma et esse ipsum socium eius; et obsides, qui erant in arce, dixit tradi ei. (Liber I Maccabaeorum 10, 6)

  • Et induit se Ionathas stola sancta septimo mense, anno centesimo sexagesimo, in die sollemni Scenopegiae; et congregavit exercitum et fecit arma copiosa. (Liber I Maccabaeorum 10, 21)

  • Et proiecerunt arma sua et fecerunt pacem; et glorificati sunt Iudaei in conspectu regis et in conspectu omnium, qui erant in regno eius, et nominati sunt in regno et regressi sunt in Ierusalem habentes spolia multa. (Liber I Maccabaeorum 11, 51)

  • Et his fecit machinamenta circumponens columnas magnas et super columnas arma ad memoriam aeternam et iuxta arma naves sculptas, quae viderentur ab omnibus navigantibus mare. (Liber I Maccabaeorum 13, 29)

  • Et munivit civitates Iudaeae et Bethsuram, quae erat in finibus Iudaeae, ubi erant arma hostium antea, et posuit illic praesidium viros Iudaeos; (Liber I Maccabaeorum 14, 33)

  • et ut sit super eos dux, et ut cura esset illi pro sanctis, ut constitueret per eum super opera eorum et super regionem et super arma et super praesidia; (Liber I Maccabaeorum 14, 42)

  • Ierusalem autem et sancta esse libera, et omnia arma, quae fabricatus es, et praesidia, quae construxisti, quae tenes, maneant tibi; (Liber I Maccabaeorum 15, 7)


“Peçamos a São José o dom da perseverança até o final”. São Padre Pio de Pietrelcina