Encontrados 468 resultados para: audire verba

  • Et docuit eam Salomon omnia verba, quae proposuerat: non fuit sermo, qui regem posset latere, et non responderet ei. (Liber I Regum 10, 3)

  • Qui dixerunt ei: “Si hodie oboedieris populo huic et servieris et petitioni eorum cesseris locutusque fueris ad eos verba lenia, erunt tibi servi cunctis diebus”. (Liber I Regum 12, 7)

  • Videns itaque omnis Israel quod noluisset eos audire rex, respondit ei dicens: “Quae nobis pars in David, vel quae hereditas in filio Isai? Vade in tabernacula tua, Israel! Nunc vide domum tuam, David!”. Et abiit Israel in tabernacula sua. (Liber I Regum 12, 16)

  • Prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel; ad quem venerunt filii sui et narraverunt ei omnia opera, quae fecerat vir Dei illa die in Bethel, et verba, quae locutus fuerat ad regem, narraverunt quoque patri suo. (Liber I Regum 13, 11)

  • Et dixit Elias Thesbites de Thesbi in Galaad ad Achab: “Vivit Dominus, Deus Israel, in cuius conspectu sto. Non erit annis his ros et pluvia, nisi iuxta oris mei verba!”. (Liber I Regum 17, 1)

  • Cui ait: “Quia noluisti audire vocem Domini, ecce recedes a me, et percutiet te leo”. Cumque paululum recessisset ab eo, invenit eum leo atque percussit. (Liber I Regum 20, 36)

  • Et ait Dominus: “Quis decipiet Achab, ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad?”. Et dixit unus verba huiuscemodi et alius aliter. (Liber I Regum 22, 20)

  • Qui dixit eis: “Cuius figurae et habitus vir erat, qui occurrit vobis et locutus est verba haec?”. (Liber II Regum 1, 7)

  • detulit litteras ad regem Israel in haec verba: “Cum acceperis epistulam hanc, scito quod miserim ad te Naaman servum meum, ut cures eum a lepra sua”. (Liber II Regum 5, 6)

  • Dixitque unus servorum eius: “Nequaquam, domine mi rex. Sed Eliseus propheta, qui est in Israel, indicat regi Israel omnia verba, quaecumque locutus fueris in conclavi tuo”. (Liber II Regum 6, 12)

  • Stetit itaque Rabsaces et clamavit voce magna Iudaice et ait: “Audite verba regis magni, regis Assyriorum: (Liber II Regum 18, 28)

  • Nolite audire Ezechiam! Haec enim dicit rex Assyriorum: Facite mecum benedictionem et egredimini ad me, et comedet unusquisque de vinea sua et de ficu sua, et bibetis aquas de cisternis vestris, (Liber II Regum 18, 31)


A firmeza de todo o edifício depende da fundação e do teto! São Padre Pio de Pietrelcina