Encontrados 59 resultados para: benedixit

  • et confitebatur Thobi et benedicebat magna voce Deum coram illis, quoniam misertus est illius Deus et aperuit oculos eius. Et appropinquavit Thobi ad Saram uxorem Thobiae filii sui et benedixit illi et dixit ei: “Intres sana, filia! Et benedictus Deus tuus, qui adduxit te ad nos, filia! Et benedictus pater tuus et benedictus Thobias filius meus et benedicta tu, filia! Intra in domum tuam sana in benedictione et gaudio; intra, filia!”. In illo die factum est gaudium omnibus Iudaeis, qui erant in Nineve. (Liber Thobis 11, 17)

  • Et, antequam moreretur, vidit et audivit perditionem Nineves et vidit captivitatem illius in Mediam adductam, quam adduxit Asuerus rex Mediae, et benedixit Deum in omnibus, quae fecit filiis Nineves et Assyriae. Et gavisus est, antequam moreretur, in Nineve, et benedixit Dominum Deum in omnia saecula saeculorum. (Liber Thobis 14, 15)

  • Dominus autem benedixit novissimis Iob magis quam principio eius; et facta sunt ei quattuordecim milia ovium et sex milia camelorum et mille iuga boum et mille asinae. (Liber Iob 42, 12)

  • Speciosus forma es prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in aeternum. (Liber Psalmorum 45, 3)

  • Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis, et iumenta eorum non minoravit. (Liber Psalmorum 107, 38)

  • Quoniam confortavit seras portarum tuarum, benedixit filiis tuis in te. (Liber Psalmorum 147, 13)

  • Et benedixit eos et appositus est ad patres suos. (Liber I Maccabaeorum 2, 69)

  • ex ipsis benedixit et exaltavit et ex ipsis sanctificavit et ad se applicavit; ex ipsis maledixit et humiliavit et convertit illos a statione ipsorum. (Liber Ecclesiasticus 33, 12)

  • Et scietur in gentibus semen eorum, et germen eorum in medio populorum; omnes, qui viderint eos, cognoscent illos, quia isti sunt semen, cui benedixit Dominus. (Liber Isaiae 61, 9)

  • Tunc Danieli per visionem nocte mysterium revelatum est, et benedixit Daniel Deo caeli (Prophetia Danielis 2, 19)

  • Et cum iussisset turbas discumbere supra fenum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 19)

  • Cenantibus autem eis, accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis et ait: “Accipite, comedite: hoc est corpus meum”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 26)


“Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe”. São Padre Pio de Pietrelcina