Encontrados 59 resultados para: benedixit

  • Quae postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis. (Liber Exodus 39, 43)

  • Et elevans Aaron manus ad populum benedixit eis. Sicque, completis hostiis pro peccato et holocaustis et pacificis, descendit. (Liber Leviticus 9, 22)

  • Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum; novit iter tuum, quomodo transieris solitudinem hanc magnam per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus, et nihil tibi defuit”. (Liber Deuteronomii 2, 7)

  • Et ego nolui audire eum, sed e contrario benedixit vobis, et liberavi vos de manu eius. (Liber Iosue 24, 10)

  • Peperit itaque filium et vocavit nomen eius Samson. Crevitque puer, et benedixit ei Dominus. (Liber Iudicum 13, 24)

  • Et habitavit arca Domini in domo Obededom Getthaei tribus mensibus, et benedixit Dominus Obededom et omnem domum eius. (Liber II Samuelis 6, 11)

  • Nuntiatumque est regi David: “Benedixit Dominus Obededom et omnia eius propter arcam Dei”. Abiit ergo David et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio. (Liber II Samuelis 6, 12)

  • Cumque complesset offerens holocaustum et pacifica, benedixit populo in nomine Domini exercituum. (Liber II Samuelis 6, 18)

  • Dixitque rex ad Absalom: “Noli, fili mi, noli rogare, ut veniamus omnes et gravemus te”. Cum autem cogeret eum, et noluisset ire, benedixit ei. (Liber II Samuelis 13, 25)

  • Cadensque Ioab super faciem suam in terram adoravit et benedixit regi. Et dixit Ioab: “Hodie intellexit servus tuus quia inveni gratiam in oculis tuis, domine mi rex; fecisti enim sermonem servi tui”. (Liber II Samuelis 14, 22)

  • Cumque transisset universus populus et rex Iordanem, osculatus est rex Berzellai et benedixit ei; et ille reversus est in locum suum. (Liber II Samuelis 19, 40)

  • Convertitque rex faciem suam et benedixit omni ecclesiae Israel; omnis enim ecclesia Israel stabat. (Liber I Regum 8, 14)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina