Encontrados 261 resultados para: bonum
Radix consiliorum cor, ex quo partes quattuor oriuntur: bonum et malum, vita et mors; et dominatrix illorum est assidua lingua. (Liber Ecclesiasticus 37, 21)
O mors, bonum est iudicium tuum homini indigenti et, qui minoratur viribus, (Liber Ecclesiasticus 41, 3)
Luctus hominum in corpore ipsorum; nomen autem impiorum non bonum delebitur. (Liber Ecclesiasticus 41, 14)
bonae vitae numerus dierum, bonum autem nomen permanebit in aevum. (Liber Ecclesiasticus 41, 16)
non est enim bonum omnem reverentiam observare, et non omnis pudor probatus. (Liber Ecclesiasticus 41, 20)
Super mulierem nequam bonum est signum; (Liber Ecclesiasticus 42, 6)
Alterum alterius confirmat bonum; et quis satiabitur videns gloriam eius? (Liber Ecclesiasticus 42, 26)
Ipsum elegit ab omni vivente offerre sacrificium Deo, incensum et adipes et incendere bonum odorem et memoriale et placare pro populo suo. (Liber Ecclesiasticus 45, 20)
ut viderent omnes filii Israel quia bonum est obsequi Domino. (Liber Ecclesiasticus 46, 12)
Consiliatus sum enim, ut facerem illam; et quaesivi bonum et non confundar. (Liber Ecclesiasticus 51, 24)
Vae, qui dicunt malum bonum et bonum malum, ponentes tenebras in lucem et lucem in tenebras, ponentes amarum in dulce et dulce in amarum! (Liber Isaiae 5, 20)
butyrum et mel comedet, ut ipse sciat reprobare malum et eligere bonum. (Liber Isaiae 7, 15)