Encontrados 36 resultados para: columnas

  • Ante fores etiam templi duas columnas, quae triginta et quinque cubitos habebant altitudinis; porro capita earum quinque cubitorum. (Liber II Paralipomenon 3, 15)

  • Ipsas quoque columnas posuit ante faciem templi, unam a dextris et alteram a sinistris; eam, quae a dextris erat, vocavit Iachin et, quae ad laevam, Booz. (Liber II Paralipomenon 3, 17)

  • hoc est columnas duas et globos et capitella super caput columnarum duarum et serta duo, quae tegerent globos capitellorum; (Liber II Paralipomenon 4, 12)

  • Si liquefacta est terra et omnes, qui habitant in ea, ego confirmavi columnas eius. (Liber Psalmorum 75, 4)

  • Et his fecit machinamenta circumponens columnas magnas et super columnas arma ad memoriam aeternam et iuxta arma naves sculptas, quae viderentur ab omnibus navigantibus mare. (Liber I Maccabaeorum 13, 29)

  • Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem; (Liber Proverbiorum 9, 1)

  • columnas eius fecit argenteas, reclinatorium aureum, sedile purpureum: medium eius stratum ebeneum. Filiae Ierusalem, (Canticum Canticorum 3, 10)

  • Quia haec dicit Dominus exercituum ad columnas et ad mare et ad bases et ad reliqua vasorum, quae remanserunt in civitate hac, (Liber Ieremiae 27, 19)

  • Columnas quoque aereas, quae erant in domo Domini, et bases et mare aereum, quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldaei et tulerunt omne aes eorum in Babylonem. (Liber Ieremiae 52, 17)

  • columnas duas et mare unum et vitulos duodecim aereos, qui erant subtus basi, quam fecerat rex Salomon domui Domini. Non erat pondus aeris omnium horum vasorum. (Liber Ieremiae 52, 20)

  • Tristega enim erant et non habebant columnas, sicut erant columnae exteriorum; sic ergo in gradibus de inferioribus, et de mediis a terra surgebat aedificium. (Prophetia Ezechielis 42, 6)

  • Et dabo prodigia in caelo et in terra, sanguinem et ignem et columnas fumi; (Prophetia Ioel 3, 3)


“Peçamos a São José o dom da perseverança até o final”. São Padre Pio de Pietrelcina