Encontrados 39 resultados para: convenerunt

  • Convenerunt igitur omnes viri Iudae et Beniamin in Ierusalem tribus diebus, ipse est mensis nonus vicesimo die mensis, et sedit omnis populus in platea domus Dei, trementes pro peccato et pluviis. (Liber Esdrae 10, 9)

  • In die autem vicesimo quarto mensis huius convenerunt filii Is rael in ieiunio et in saccis, et humus super eos. (Liber Nehemiae 9, 1)

  • Et convenerunt in pugnam omnes inhabitantes montanam et omnes inhabitantes Euphraten et Tigrin et Hidaspen et campos Arioch regis Elymaeorum. Et convenerunt gentes multae valde ad bellum filiorum Chaldaeorum. (Liber Iudith 1, 6)

  • Et contempserunt omnes inhabitantes universam terram verbum Nabuchodonosor regis Assyriorum et non convenerunt cum eo in pugnam, quoniam non timuerunt eum, sed erat adversus eos quasi vir unus. Et remiserunt legatos eius vacuos in despectu faciei eorum. (Liber Iudith 1, 11)

  • Et multa mixtura sicut locusta convenerunt cum eis et sicut arena terrae; non enim erat numerus prae multitudine eorum. (Liber Iudith 2, 20)

  • Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum eius: (Liber Psalmorum 2, 2)

  • Cum autem vacillarem, laetati sunt et convenerunt; convenerunt contra me percutientes, et ignoravi. (Liber Psalmorum 35, 15)

  • Quoniam ecce reges congregati sunt, convenerunt in unum. (Liber Psalmorum 48, 5)

  • et ecce nationes convenerunt adversum nos, ut nos disperdant: tu scis, quae cogitant in nos. (Liber I Maccabaeorum 3, 52)

  • Et ait Iudas: “Accingimini et estote filii potentes et estote parati in mane, ut pugnetis adversus nationes has, quae convenerunt adversus nos disperdere nos et sancta nostra; (Liber I Maccabaeorum 3, 58)

  • Et misit Iudas speculari exercitum, et renuntiaverunt ei dicentes: “Convenerunt ad eum omnes gentes, quae in circuitu nostro sunt, exercitus multus nimis; (Liber I Maccabaeorum 5, 38)

  • Et convenerunt simul et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo et fecerunt ballistas et machinas. (Liber I Maccabaeorum 6, 20)


“Os talentos de que fala o Evangelho são os cinco sentidos, a inteligência e a vontade. Quem tem mais talentos, tem maior dever de usá-los para o bem dos outros.” São Padre Pio de Pietrelcina