1. Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania?

2. Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum eius:

3. “Dirumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum!”.

4. Qui habitat in caelis, irridebit eos, Dominus subsannabit eos.

5. Tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos:

6. “Ego autem constitui regem meum super Sion, montem sanctum meum!”.

7. Praedicabo decretum eius. Dominus dixit ad me: “Filius meus es tu; ego hodie genui te.

8. Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae.

9. Reges eos in virga ferrea et tamquam vas figuli confringes eos”.

10. Et nunc, reges, intellegite; erudimini, qui iudicatis terram.

11. Servite Domino in timore et exsultate ei cum tremore.

12. Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur, et pereatis de via, cum exarserit in brevi ira eius. Beati omnes, qui confidunt in eo.





“No tumulto das paixões terrenas e das adversidades, surge a grande esperança da misericórdia inexorável de Deus. Corramos confiantes ao tribunal da penitência onde Ele, com ansiedade paterna, espera-nos a todo instante.” São Padre Pio de Pietrelcina