Encontrados 230 resultados para: decem

  • Necnon et mensas decem, et posuit eas in templo quinque a dextris et quinque a sinistris; phialas quoque aureas centum. (Liber II Paralipomenon 4, 8)

  • Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas; nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem sexaginta. Et genuit viginti octo filios et sexaginta filias. (Liber II Paralipomenon 11, 21)

  • Confortatus est igitur rex Roboam in Ierusalem atque regnavit. Quadraginta autem et unius anni erat, cum regnare coepisset, et decem septemque annis regnavit in Ierusalem urbe, quam elegit Dominus, ut confirmaret nomen suum ibi de cunctis tribubus Israel. Nomenque matris eius Naama Ammanitis. (Liber II Paralipomenon 12, 13)

  • Dormivit autem Abia cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David; regnavitque Asa filius eius pro eo. In cuius diebus quievit terra annis decem. (Liber II Paralipomenon 13, 23)

  • Porro Amasias confidenter eduxit populum suum et abiit in vallem Salinarum percussitque filios Seir decem milia. (Liber II Paralipomenon 25, 11)

  • Et alia decem milia virorum ceperunt filii Iudae et adduxerunt ad praeruptum cuiusdam petrae praecipitaveruntque eos de summo in praeceps, qui universi crepuerunt. (Liber II Paralipomenon 25, 12)

  • Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in anno illo centum talenta argenti et decem milia choros tritici ac totidem choros hordei; haec ei praebuerunt filii Ammon etiam in anno secundo et tertio. (Liber II Paralipomenon 27, 5)

  • Ezechias enim rex Iudae praebuerat multitudini mille tauros et septem milia ovium; principes vero dederant populo tauros mille et oves decem milia; sanctificata est ergo sacerdotum plurima multitudo. (Liber II Paralipomenon 30, 24)

  • Decem et octo annorum erat Ioachin, cum regnare coepisset, et tribus mensibus ac decem diebus regnavit in Ierusalem; fecitque malum in conspectu Domini. (Liber II Paralipomenon 36, 9)

  • scyphi quoque argentei quadringenti decem, vasa alia plurima; 11 omnia vasa aurea et argentea quinque milia quadringenta. Universa tulit Sasabassar cum his, qui ascendebant de transmigratione Babylonis in Ierusalem. (Liber Esdrae 1, 10)

  • filii Harim mille decem et septem. (Liber Esdrae 2, 39)

  • De filiis Ioab, Abdia filius Iahiel, et cum eo ducenti decem et octo viri. (Liber Esdrae 8, 9)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina