Encontrados 230 resultados para: decem

  • Dixit ergo ei Elcana vir suus: “Anna, cur fles et quare non comedis? Et quam ob rem affligitur cor tuum? Numquid non ego melior sum tibi quam decem filii?”. (Liber I Samuelis 1, 8)

  • Convocavit itaque Saul populum et recensuit eos in Telem: ducenta milia peditum et decem milia virorum Iudae. (Liber I Samuelis 15, 4)

  • Dixit autem Isai ad David filium suum: “Accipe fratribus tuis ephi frumenti tosti et decem panes istos et curre in castra ad fratres tuos. (Liber I Samuelis 17, 17)

  • Et decem formellas casei has deferes ad tribunum, et fratres tuos visitabis, si recte agant; et pignus ab eis referes”. (Liber I Samuelis 17, 18)

  • Et praecinebant mulieres ludentes atque dicentes: “Percussit Saul milia sua, et David decem milia sua”. (Liber I Samuelis 18, 7)

  • Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis eius iste sermo, dixitque: “Dederunt David decem milia et mihi dederunt milia; quid ei superest nisi solum regnum?”. (Liber I Samuelis 18, 8)

  • Dixeruntque ei servi Achis: “Numquid non iste est David rex terrae? Nonne huic cantabant per choros dicentes: “Percussit Saul milia sua, et David decem milia sua”?”. (Liber I Samuelis 21, 12)

  • misit decem iuvenes et dixit eis: “Ascendite in Carmel et venietis ad Nabal et salutabitis eum ex nomine meo pacifice (Liber I Samuelis 25, 5)

  • Cumque pertransissent decem dies, percussit Dominus Nabal, et mortuus est. (Liber I Samuelis 25, 38)

  • Nonne iste est David, cui cantabant in choris dicentes: “Percussit Saul milia sua, et David decem milia sua”?”. (Liber I Samuelis 29, 5)

  • Porro Ioab reversus, omisso Abner, congregavit omnem populum; et defuerunt de pueris David decem et novem viri, excepto Asaele; (Liber II Samuelis 2, 30)

  • Fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur, percussa Idumaea in valle Salis, caesis decem et octo milibus. (Liber II Samuelis 8, 13)


“Quando te encontrares diante de Deus, na oração considera-te banhado na luz da verdade, fala-lhe se puderes, deixa simplesmente que te veja e não tenhas preocupação alguma”. São Padre Pio de Pietrelcina