Encontrados 83 resultados para: dederunt

  • Et apud quemcumque inventi sunt lapides, dederunt in thesaurum domus Domini in manum Iahiel Gersonitis. (Liber I Paralipomenon 29, 8)

  • Sed et universi principes et fortes et cuncti filii regis David dederunt manum subicientes se Salomoni regi. (Liber I Paralipomenon 29, 24)

  • Et eduxerunt filium regis et dederunt ei diadema et testimonium et constituerunt eum regem. Unxerunt quoque illum Ioiada pontifex et filii eius; imprecatique sunt ei atque dixerunt: “Vivat rex!”. (Liber II Paralipomenon 23, 11)

  • quam dederunt rex et Ioiada his, qui praeerant operibus domus Domini. At illi conducebant ex ea caesores lapidum et artifices operum singulorum, ut instaurarent domum Domini, fabros quoque ferri et aeris, ut domus Dei fulciretur. (Liber II Paralipomenon 24, 12)

  • tradiderunt in manibus opificum, qui praeerant in domo Domini, et illi dederunt eam operariis, qui operabantur in domo Domini, ut instaurarent templum et infirma quaeque sarcirent; (Liber II Paralipomenon 34, 10)

  • dederunt scilicet eam lignariis et caementariis, ut emerent lapides dolatos et ligna ad commissuras aedificii et ad contignationem domorum, quas destruxerant reges Iudae. (Liber II Paralipomenon 34, 11)

  • Duces quoque eius sponte obtulerunt, tam populo quam sacerdotibus et Levitis; porro Helcias et Zacharias et Iahiel principes domus Domini dederunt sacerdotibus ad faciendum Pascha pecora commixtim duo milia sescenta et boves trecentos. (Liber II Paralipomenon 35, 8)

  • Chonenias autem, Semeias etiam et Nathanael fratres eius necnon Hasabias et Iehiel et Iozabad principes Levitarum dederunt ceteris Levitis ad celebrandum Pascha quinque milia pecorum et boves quingentos. (Liber II Paralipomenon 35, 9)

  • Se cundum vires suas dederunt in aerarium operis auri solidos sexaginta milia et mille, argenti minas quinque milia et vestes sacerdotales centum. (Liber Esdrae 2, 69)

  • Dederunt autem pecunias latomis et fabris, cibum quoque et potum et oleum Sidoniis Tyriisque, ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Ioppe, iuxta quod concesserat Cyrus rex Persarum eis. (Liber Esdrae 3, 7)

  • Dederunt autem edicta regis satrapis regis et ducibus trans flumen et sublevaverunt populum et domum Dei. (Liber Esdrae 8, 36)

  • et dederunt manus suas, ut eicerent uxores suas et pro delicto suo arietem offerrent. (Liber Esdrae 10, 19)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina