Encontrados 83 resultados para: dederunt

  • Et abierunt et consilium ei dederunt. (Liber I Maccabaeorum 9, 59)

  • Et dederunt illis epistulas ad ipsos per loca, ut deducerent eos in terram Iudae cum pace. (Liber I Maccabaeorum 12, 4)

  • Quoniam frequenter facta sunt proelia in regione, Simon autem filius Matthathiae, filius ex filiis Ioarib, et fratres eius dederunt se periculo et restiterunt adversariis gentis suae, ut starent sancta ipsorum et lex; et gloria magna glorificaverunt gentem suam. (Liber I Maccabaeorum 14, 29)

  • Cito ergo iniustam poenam dederunt, qui pro civitate et populo et sacris vasis causam prosecuti sunt. (Liber II Maccabaeorum 4, 48)

  • ficus protulit grossos suos, vineae florentes dederunt odorem suum; surge, amica mea, speciosa mea, et veni, (Canticum Canticorum 2, 13)

  • Mandragorae dederunt odorem; in portis nostris omnia poma optima, nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi. (Canticum Canticorum 7, 14)

  • dederunt enim regnum suum aliis et gloriam suam alienae genti; (Liber Ecclesiasticus 49, 7)

  • Quam stulti principes Taneos! Sapientes consiliarii pharaonis dederunt consilium insipiens; quomodo dicetis pharaoni: “Filius sapientium ego, filius regum antiquorum”? (Liber Isaiae 19, 11)

  • et dederunt deos earum igni: non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapis; et comminuerunt eos. (Liber Isaiae 37, 19)

  • et dederunt vocem suam; posuerunt terram eius in solitudinem: civitates eius exustae sunt, et non est qui habitet in eis. (Liber Ieremiae 2, 15)

  • Nuntiate gentibus. Ecce adsunt! Auditum facite hoc super Ierusalem: “Custodes venerunt de terra longinqua et dederunt super civitates Iudae vocem suam; (Liber Ieremiae 4, 16)

  • Pastores multi demoliti sunt vineam meam, conculcaverunt partem meam; dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis. (Liber Ieremiae 12, 10)


“Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!” São Padre Pio de Pietrelcina