Encontrados 386 resultados para: dedit

  • Dixit autem David: “Non sic facietis, fratres mei, de his, quae tradidit Dominus nobis, et custodivit nos et dedit latrunculos, qui eruperant adversum nos, in manu nostra; (Liber I Samuelis 30, 23)

  • Et attulerunt caput Isbaal ad David in Hebron dixeruntque ad regem: “Ecce caput Isbaal filii Saul inimici tui, qui quaerebat animam tuam; et dedit Dominus domino meo regi ultiones hodie de Saul et de semine eius”. (Liber II Samuelis 4, 8)

  • Reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul, quoniam invasisti regnum eius; et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui; et ecce premunt te mala tua, quoniam vir sanguinum es”. (Liber II Samuelis 16, 8)

  • Et dixit Chusai ad Absalom: “Non bonum consilium, quod dedit Achitophel hac vice”. (Liber II Samuelis 17, 7)

  • Et ait Chusai Sadoc et Abiathar sacerdotibus: “Hoc et hoc modo consilium dedit Achitophel Absalom et senibus Israel, et ego tale et tale dedi consilium; (Liber II Samuelis 17, 15)

  • Cumque abissent, ascenderunt illi de puteo et pergentes nuntiaverunt regi David atque dixerunt: “Surgite et transite cito fluvium, quoniam huiuscemodi dedit consilium contra vos Achitophel”. (Liber II Samuelis 17, 21)

  • et dedit eos in manu Gabaonitarum, qui suspenderunt illos in monte coram Domino. Et ceciderunt hi septem simul, occisi in diebus messis primis, incipiente messione hordei. (Liber II Samuelis 21, 9)

  • Intonuit de caelo Dominus, et Excelsus dedit vocem suam. (Liber II Samuelis 22, 14)

  • Dedit ergo Ioab numerum descriptionis populi regi; et inventa sunt de Israel octingenta milia virorum fortium, qui educerent gladium, et de Iuda quingenta milia pugnatorum. (Liber II Samuelis 24, 9)

  • Insuper et haec locutus est: “Benedictus Dominus, Deus Israel, qui dedit hodie sedentem in solio meo, videntibus oculis meis””. (Liber I Regum 1, 48)

  • Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi arenam, quae est in litore maris. (Liber I Regum 5, 9)

  • Nunc autem requiem dedit Dominus Deus meus mihi per circuitum; non est adversarius neque occursus malus. (Liber I Regum 5, 18)


“O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas.” São Padre Pio de Pietrelcina