Encontrados 112 resultados para: et Manasse tribui Benjamin

  • Reliquam autem partem Galaad et omnem Basan, regnum Og, tradidi mediae tribui Manasse, omnem regionem Argob. Cuncta Basan vocatur terra Raphaim. (Liber Deuteronomii 3, 13)

  • Iair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad terminos Gesuri et Maachathi; vocavitque ea ex nomine suo Basan Havoth Iair (id est villas Iair) usque in praesentem diem. (Liber Deuteronomii 3, 14)

  • Bosor in solitudine, quae sita est in terra campestri, pro tribu Ruben, et Ramoth in Galaad pro tribu Gad et Golan in Basan pro tribu Manasse. (Liber Deuteronomii 4, 43)

  • Et tulimus terram eorum ac tradidimus possidendam Ruben et Gad et dimidiae tribui Manasse. (Liber Deuteronomii 29, 7)

  • quasi primogeniti tauri pulchritudo eius, cornua unicornis cornua illius, in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae. Hae sunt multitudines Ephraim, et hae milia Manasse”. (Liber Deuteronomii 33, 17)

  • et universum Nephthali terramque Ephraim et Manasse et omnem terram Iudae usque ad mare occidentale (Liber Deuteronomii 34, 2)

  • Rubenitis quoque et Gaditis et dimidiae tribui Manasse ait: (Liber Iosue 1, 12)

  • Filii quoque Ruben et Gad et dimidia tribus Manasse armati praecedebant filios Israel, sicut eis praeceperat Moyses; (Liber Iosue 4, 12)

  • Moyses famulus Domini et filii Israel percusserunt eos; tradiditque terram eorum Moyses in possessionem Rubenitis et Gaditis et dimidiae tribui Manasse. (Liber Iosue 12, 6)

  • Et nunc divide terram hanc in possessionem novem tribubus et dimidiae tribui Manasse”. (Liber Iosue 13, 7)

  • Tribui tantum Levi non dedit possessionem, sed sacrificia Domini, Dei Israel: ipsa est eius hereditas, sicut locutus est illi. (Liber Iosue 13, 14)

  • Dedit ergo Moyses possessionem tribui filiorum Ruben iuxta cognationes suas. (Liber Iosue 13, 15)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina