Encontrados 112 resultados para: et Manasse tribui Benjamin

  • Et reliqui filiorum Caath, id est Levitae, acceperunt de tribubus Ephraim et Dan et dimidia tribu Manasse civitates decem. (Liber Iosue 21, 5)

  • Porro filiis Gerson egressa est sors, ut acciperent de tribubus Issachar et Aser et Nephthali dimidiaque tribu Manasse in Basan civitates numero tredecim. (Liber Iosue 21, 6)

  • Porro de dimidia tribu Manasse Thanach et Gethremmon cum suburbanis suis: civitates duae. (Liber Iosue 21, 25)

  • Filiis quoque Gerson levitici generis dederunt de dimidia tribu Manasse confugii civitatem Golan in Basan et Astharoth cum suburbanis suis: civitates duas. (Liber Iosue 21, 27)

  • Tunc vocavit Iosue Rubenitas et Gaditas et dimidiam tribum Manasse (Liber Iosue 22, 1)

  • Dimidiae autem tribui Manasse possessionem Moyses dederat in Basan; et idcirco mediae, quae superfuit, dedit Iosue sortem inter ceteros fratres suos trans Iordanem ad occidentalem eius plagam. Cumque dimitteret eos in tabernacula sua et benedixisset illis, (Liber Iosue 22, 7)

  • Reversique sunt et abierunt filii Ruben et filii Gad et dimidia tribus Manasse a filiis Israel de Silo, quae sita est in Chanaan, ut intrarent Galaad terram possessionis suae, quam obtinuerant iuxta imperium Domini in manu Moysi. (Liber Iosue 22, 9)

  • Cum audissent filii Israel aedificasse filios Ruben et Gad et dimidiam tribum Manasse altare e regione terrae Chanaan ad Iordanis circulos ex adverso filiorum Israel, (Liber Iosue 22, 11)

  • Qui venerunt ad filios Ruben et Gad et dimidiam tribum Manasse in terram Galaad dixeruntque ad eos: (Liber Iosue 22, 15)

  • Responderuntque filii Ruben et Gad et dimidia tribus Manasse principibus legationis Israel: (Liber Iosue 22, 21)

  • Quibus auditis, Phinees sacerdos et principes legationis Israel, qui erant cum eo, placati sunt et verba filiorum Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse libentissime susceperunt; (Liber Iosue 22, 30)

  • Qui respondens ait: “Obsecro, Domine, in quo liberabo Israel? Ecce familia mea infima est in Manasse, et ego minimus in domo patris mei”. (Liber Iudicum 6, 15)


“É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa”. São Padre Pio de Pietrelcina