Encontrados 37 resultados para: excelsis

  • Et delevit aedituos, quos posuerant reges Iudae ad sacrificandum in excelsis per civitates Iudae et in circuitu Ierusalem, et eos, qui adolebant Baal et soli et lunae et duodecim signis et omni militiae caeli. (Liber II Regum 23, 5)

  • Sacrificabat quoque et thymiama succendebat in excelsis et in collibus et sub omni ligno frondoso. (Liber II Paralipomenon 28, 4)

  • Attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo. (Liber II Paralipomenon 33, 17)

  • Octavo autem anno regni sui, cum adhuc esset puer, coepit quaerere Deum patris sui David; et duodecimo anno coepit mundare Iudam et Ierusalem ab excelsis et palis sculptilibusque et conflatilibus. (Liber II Paralipomenon 34, 3)

  • Ecce enim in caelo testis meus, et conscius meus in excelsis. (Liber Iob 16, 19)

  • Quae enim pars mea apud Deum desuper, et quae hereditas apud Omnipotentem in excelsis? (Liber Iob 31, 2)

  • ALLELUIA. Laudate Dominum de caelis, laudate eum in excelsis. (Liber Psalmorum 148, 1)

  • et quia diruerunt abominationem, quam aedificaverat super altare, quod erat in Ierusalem, et sanctificationem sicut prius circumdederunt muris excelsis et Bethsuram civitatem eius. (Liber I Maccabaeorum 6, 7)

  • Et aedificaverunt civitates munitas in Iudaea: munitionem, quae erat in Iericho, et Emmaus et Bethoron et Bethel et Thamnata et Pharathon et Tephon muris excelsis et portis et seris; (Liber I Maccabaeorum 9, 50)

  • Et aedificavit Simon praesidia Iudaeae muniens ea turribus excelsis et muris magnis et portis et seris; et posuit alimenta in munitionibus. (Liber I Maccabaeorum 13, 33)

  • sedit in foribus domus suae super sellam in excelsis urbis, (Liber Proverbiorum 9, 14)

  • Fons sapientiae verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata aeterna. (Liber Ecclesiasticus 1, 5)


“Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina