Encontrados 27 resultados para: facientes

  • sed facientes faciemus omne verbum, quod egressum est de ore nostro, ut sacrificemus reginae caeli et libemus ei libamina, sicut fecimus nos et patres nostri, reges nostri et principes nostri in urbibus Iudae et in plateis Ierusalem, et saturati sumus panibus et bene nobis erat malumque non vidimus. (Liber Ieremiae 44, 17)

  • et abivimus unusquisque in sensu cordis nostri mali ad serviendum diis alienis, facientes mala sub oculis Dei nostri. (Liber Baruch 1, 22)

  • Ergo nunc beatos dicimus arrogantes; siquidem aedificati sunt facientes impietatem et tentaverunt Deum et salvi facti sunt”. (Prophetia Malachiae 3, 15)

  • Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus; et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula; et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quae non derelinquet eis radicem et ramum. (Prophetia Malachiae 3, 19)

  • Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis, id est universum concilium, vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato. (Evangelium secundum Marcum 15, 1)

  • sed his, qui sunt Damasci primum et Hierosolymis, et in omnem regionem Iudaeae et gentibus annuntiabam, ut paenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna paenitentiae opera facientes. (Actus Apostolorum 26, 20)

  • Bonum autem facientes infatigabiles, tempore enim suo metemus non deficientes. (Epistula ad Galatas 6, 9)

  • in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in concupiscentiis carnis nostrae, facientes voluntates carnis et cogitationum, et eramus natura filii irae, sicut et ceteri. (Epistula ad Ephesios 2, 3)

  • veritatem autem facientes in caritate crescamus in illum per omnia, qui est caput Christus, (Epistula ad Ephesios 4, 15)

  • non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo; (Epistula ad Ephesios 6, 6)

  • Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis, memoriam facientes in orationibus nostris, sine intermissione; (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 2)

  • patientia enim vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem. (Epistula ad Hebraeos 10, 36)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina