Encontrados 20 resultados para: festina

  • Festina et salvare ibi, quia non potero facere quidquam, donec ingrediaris illuc”. Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor. (Liber Genesis 19, 22)

  • Quae festina deposuit hydriam de umero et dixit mihi: "Et tu bibe, et camelis tuis potum tribuam". Bibi, et adaquavit camelos. (Liber Genesis 24, 46)

  • Quae respondentes dixerunt illis: “Hic est: ecce ante te, festina nunc; hodie enim venit in civitatem, quia sacrificium est hodie populo in excelso. (Liber I Samuelis 9, 12)

  • Clamavitque Ionathan post tergum pueri: “Festina velociter, ne steteris”. Sustulit autem puer Ionathae sagittam et attulit ad dominum suum (Liber I Samuelis 20, 38)

  • Et nuntius venit ad Saul dicens: “Festina et veni, quoniam infuderunt se Philisthim super terram”. (Liber I Samuelis 23, 27)

  • Vocavit ergo rex Israel eunuchum quendam et dixit ei: “Festina adducere Michaeam filium Iemla”. (Liber I Regum 22, 9)

  • Rursum misit ad eum principem quinquagenarium alterum et quinquaginta cum eo; qui locutus est illi: “Homo Dei, haec dicit rex: “Festina, descende!””. (Liber II Regum 1, 11)

  • Dixitque ei rex: “Festina et, sumpta stola et equo, fac, ut locutus es, Mardochaeo Iudaeo, qui sedet in foribus palatii; cave, ne quidquam de his, quae locutus es, praetermittas”. (Liber Esther 6, 10)

  • Tu autem, Domine, ne elongaveris; fortitudo mea, ad adiuvandum me festina. (Liber Psalmorum 22, 20)

  • Festina in adiutorium meum, Domine, salus mea. (Liber Psalmorum 38, 23)

  • Complaceat tibi, Domine, ut eruas me; Domine, ad adiuvandum me festina. (Liber Psalmorum 40, 14)

  • Deus, in adiutorium meum intende; Domine, ad adiuvandum me festina. (Liber Psalmorum 70, 2)


“Vive-se de fé, não de sonhos.” São Padre Pio de Pietrelcina