Encontrados 235 resultados para: fili

  • et dixit ad me: “Fili hominis, leva oculos tuos ad viam aquilonis”. Et levavi oculos meos ad viam aquilonis, et ecce ab aquilone portae altaris hoc idolum zeli in introitu. (Prophetia Ezechielis 8, 5)

  • Et dixit ad me: “Fili hominis, putasne vides tu, quid isti faciunt, abominationes magnas, quas domus Israel facit hic, ut procul recedam a sanctuario meo? Et adhuc conversus videbis abominationes maiores”. (Prophetia Ezechielis 8, 6)

  • Et dixit ad me: “Fili hominis, fode parietem”; et cum perfodissem parietem, apparuit ostium unum. (Prophetia Ezechielis 8, 8)

  • Et dixit ad me: “Certe vides, fili hominis, quae seniores domus Israel faciunt in tenebris, unusquisque in cubiculo simulacri sui; dicunt enim: “Non videt Dominus nos, dereliquit Dominus terram””. (Prophetia Ezechielis 8, 12)

  • Et dixit ad me: “Certe vidisti, fili hominis; adhuc videbis abominationes maiores his”. (Prophetia Ezechielis 8, 15)

  • Et dixit ad me: “Certe vidisti, fili hominis; numquid parum est hoc domui Iudae, ut facerent abominationes istas, quas fecerunt hic, quia replentes terram iniquitate iterum irritaverunt me et ecce applicant ramum ad nares suas. (Prophetia Ezechielis 8, 17)

  • Dixitque ad me: “Fili hominis, hi sunt viri, qui cogitant iniquitatem et tractant consilium pessimum in urbe ista (Prophetia Ezechielis 11, 2)

  • Idcirco vaticinare de eis; vaticinare, fili hominis”. (Prophetia Ezechielis 11, 4)

  • “Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui et omnis domus Israel, universi, quibus dixerunt habitatores Ierusalem: “Longe sunt a Domino; nobis data est terra in possessionem”. (Prophetia Ezechielis 11, 15)

  • “Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas, qui oculos habent ad videndum et non vident, et aures ad audiendum et non audiunt, quia domus exasperans est. (Prophetia Ezechielis 12, 2)

  • Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis et transmigrabis per diem coram eis; transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est. (Prophetia Ezechielis 12, 3)

  • “Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israel, domus exasperans: “Quid tu facis?”. (Prophetia Ezechielis 12, 9)


“Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!” São Padre Pio de Pietrelcina