Encontrados 235 resultados para: fili

  • Attollens autem Ioseph oculos vidit Beniamin fratrem suum uterinum et ait: “Iste est frater vester parvulus, de quo dixeratis mihi?”. Et rursum: “Deus, inquit, misereatur tui, fili mi”. (Liber Genesis 43, 29)

  • Qui renuens ait: “Scio, fili mi, scio; et iste quidem erit in populos et multiplicabitur, sed frater eius minor maior erit illo, et semen illius crescet in plenitudinem gentium”. (Liber Genesis 48, 19)

  • Catulus leonis Iuda: a praeda, fili mi, ascendisti; requiescens accubuit ut leo et quasi leaena; quis suscitabit eum? (Liber Genesis 49, 9)

  • At ille, assumpta parabola sua, ait: “Surge, Balac, et ausculta; audi, fili Sephor. (Liber Numeri 23, 18)

  • Et ait Iosue ad Achan: “Fili mi, da gloriam Domino, Deo Israel, et confitere atque indica mihi quid feceris; ne abscondas”. (Liber Iosue 7, 19)

  • Surge, surge, Debora; surge, surge et loquere canticum! Surge, Barac, et apprehende captivos tuos, fili Abinoem! (Liber Iudicum 5, 12)

  • Et Dominus rursum vocavit Samuel. Consurgensque Samuel abiit ad Heli et dixit: “Ecce ego, quia vocasti me”. Qui respondit: “Non vocavi te, fili mi. Revertere et dormi!”. (Liber I Samuelis 3, 6)

  • Vocavit ergo Heli Samuelem et dixit: “Samuel, fili mi”. Qui respondens ait: “Praesto sum”. (Liber I Samuelis 3, 16)

  • Et dixit ad Heli: “Ego sum qui veni de proelio et ego qui de acie fugi hodie”. Cui ille ait: “Quid actum est, fili mi?”. (Liber I Samuelis 4, 16)

  • Iratus autem Saul adversum Ionathan dixit ei: “Fili mulieris perversae, numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam et in confusionem nuditatis matris tuae? (Liber I Samuelis 20, 30)

  • Et ait Saul: “Audi, fili Achitob”. Qui respondit: “Praesto sum, domine”. (Liber I Samuelis 22, 12)

  • Cum autem complesset David loquens sermones huiuscemodi ad Saul, dixit Saul: “Numquid vox haec tua est, fili mi David?”. Et levavit Saul vocem suam et flevit. (Liber I Samuelis 24, 17)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina