Encontrados 120 resultados para: finem temporis

  • Et cum laetitia diebus octo egerunt in modum Tabernaculorum, recordantes quod ante modicum temporis diem sollemnem Tabernaculorum in montibus et in speluncis more bestiarum egerant. (Liber II Maccabaeorum 10, 6)

  • magnitudine brachii tui exterreantur, qui cum blasphemia veniunt adversus sanctum populum tuum”. Et hic quidem in his finem fecit. (Liber II Maccabaeorum 15, 24)

  • Igitur his erga Nicanorem sic gestis, et ex illis temporibus ab Hebraeis civitate possessa, ego quoque hic faciam finem sermonis. (Liber II Maccabaeorum 15, 37)

  • Universa secundum proprium finem operatus est Dominus; impium quoque ad diem malum. (Liber Proverbiorum 16, 4)

  • Cuncta fecit bona in tempore suo; et mundum tradidit cordi eorum, et non inveniet homo opus, quod operatus est Deus ab initio usque ad finem. (Liber Ecclesiastes 3, 11)

  • Insuper nescit homo finem suum, sed sicut pisces capiuntur sagena mala, et sicut aves laqueo comprehenduntur, sic capiuntur homines in tempore malo, cum eis extemplo supervenerit. (Liber Ecclesiastes 9, 12)

  • Si annis multis vixerit homo et in his omnibus laetatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis, quod multum erit: omne, quod venerit, vanitas. (Liber Ecclesiastes 11, 8)

  • Vino pretioso et unguentis nos impleamus, et non praetereat nos flos temporis verni; (Liber Sapientiae 2, 7)

  • Opprimamus pauperem iustum et non parcamus viduae nec veterani revereamur canos multi temporis. (Liber Sapientiae 2, 10)

  • Videbunt enim finem sapientis et non intellegent quid cogitaverit de illo Deus, et quare munierit illum Dominus. (Liber Sapientiae 4, 17)

  • “Hic erat, quem habuimus aliquando in derisum et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam eius aestimabamus insaniam et finem illius sine honore. (Liber Sapientiae 5, 4)

  • Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter. (Liber Sapientiae 8, 1)


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina