Encontrados 318 resultados para: finis regni Iuda

  • Porro Roboam filius Salomonis regnavit in Iuda. Quadraginta et unius anni erat Roboam, cum regnare coepisset, et decem et septem annos regnavit in Ierusalem civitate, quam elegit Dominus, ut poneret nomen suum ibi ex omnibus tribubus Israel. Nomen autem matris eius Naama Ammanites. (Liber I Regum 14, 21)

  • Et fecit Iuda malum coram Domino, et irritaverunt eum super omnibus, quae fecerant patres eorum in peccatis suis, quae peccaverant; (Liber I Regum 14, 22)

  • In quinto autem anno regni Roboam ascendit Sesac rex Aegypti in Ierusalem (Liber I Regum 14, 25)

  • Igitur in octavo decimo anno regni Ieroboam filii Nabat regnavit Abiam super Iudam. (Liber I Regum 15, 1)

  • In diebus eius recessit Edom, ne esset sub Iuda, et constituit sibi regem. (Liber II Regum 8, 20)

  • Recessit ergo Edom, ne esset sub Iuda, usque ad diem hanc. Tunc recessit et Lobna in tempore illo. (Liber II Regum 8, 22)

  • Percutiens invaluisti super Edom, et sublevavit te cor tuum; contentus esto gloria et sede in domo tua. Quare provocas malum, ut cadas tu et Iuda tecum?”. (Liber II Regum 14, 10)

  • Percussusque est Iuda coram Israel, et fugerunt unusquisque in tabernacula sua. (Liber II Regum 14, 12)

  • Et testificatus est Dominus in Israel et in Iuda per manum omnium prophetarum et videntium dicens: “Revertimini a viis vestris pessimis et custodite mandata mea et praecepta iuxta omnem legem, quam praecepi patribus vestris, et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum”. (Liber II Regum 17, 13)

  • Sed nec ipse Iuda custodivit mandata Domini Dei sui; verum ambulavit in erroribus Israel, quos operatus fuerat. (Liber II Regum 17, 19)

  • “Ite et consulite Dominum super me et super populo et super omni Iuda de verbis voluminis istius, quod inventum est; magna enim ira Domini succensa est contra nos, quia non audierunt patres nostri verba libri huius, ut facerent omne, quod scriptum est nobis”. (Liber II Regum 22, 13)

  • et ait: “Quis est titulus ille, quem video?”. Responderuntque ei cives illius urbis: “Sepulcrum est hominis Dei, qui venit de Iuda et clamavit verba haec, quae fecisti super altare Bethel”. (Liber II Regum 23, 17)


“Vive-se de fé, não de sonhos.” São Padre Pio de Pietrelcina