Encontrados 588 resultados para: fratres José Aegyptum et Pharaonis

  • Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est, arreptis duo filii Iacob Simeon et Levi fratres Dinae gladiis, ingressi sunt urbem securi; interfectisque omnibus masculis, (Liber Genesis 34, 25)

  • Videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum nec poterant ei quidquam pacifice loqui. (Liber Genesis 37, 4)

  • Responderunt fratres eius: “Numquid rex noster eris? Aut subiciemur dicioni tuae?”. Haec ergo causa somniorum atque sermonum, invidiae et odii fomitem ministravit. (Liber Genesis 37, 8)

  • Quod cum patri suo et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus et dixit: “Quid sibi vult hoc somnium, quod vidisti? Num ego et mater tua et fratres tui adorabimus te proni in terram?”. (Liber Genesis 37, 10)

  • Invidebant igitur ei fratres sui; pater vero rem tacitus considerabat. (Liber Genesis 37, 11)

  • Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem, (Liber Genesis 37, 12)

  • dixit Israel ad Ioseph: “Fratres tui pascunt oves in Sichimis; veni, mittam te ad eos”. Quo respondente: (Liber Genesis 37, 13)

  • “Praesto sum”, ait ei: “Vade et vide, si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora, et renuntia mihi quid agatur”. Missus de valle Hebron venit in Sichem; (Liber Genesis 37, 14)

  • At ille respondit: “Fratres meos quaero; indica mihi, ubi pascant greges”. (Liber Genesis 37, 16)

  • Dixitque ei vir: “Recesserunt de loco isto; audivi autem eos dicentes: "Eamus in Dothain"”. Perrexit ergo Ioseph post fratres suos et invenit eos in Dothain. (Liber Genesis 37, 17)

  • Confestim igitur, ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari (Liber Genesis 37, 23)

  • Et sederunt, ut comederent panem. Attollentes autem oculos viderunt Ismaelitas viatorcs venire de Galaad et camelos eorum portantes tragacanthum et masticem et ladanum in Aegyptum. (Liber Genesis 37, 25)


“Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!” São Padre Pio de Pietrelcina