Encontrados 588 resultados para: fratres José Aegyptum et Pharaonis

  • Omnesque provinciae veniebant in Aegyptum, ut emerent escas apud Ioseph, quia inopia invaluerat in universa terra. (Liber Genesis 41, 57)

  • Descenderunt igitur fratres Ioseph decem, ut emerent frumenta in Aegypto, (Liber Genesis 42, 3)

  • Et Ioseph erat princeps in terra Aegypti, atque ad eius nutum frumenta populis vendebantur. Cumque venissent et adorassent eum fratres sui proni in terram, (Liber Genesis 42, 6)

  • Et tamen fratres ipse cognoscens non est cognitus ab eis. (Liber Genesis 42, 8)

  • At illi: “Duodecim, inquiunt, servi tui fratres sumus filii viri unius in terra Chanaan; minimus cum patre nostro est, alius non est super”. (Liber Genesis 42, 13)

  • Iam nunc experimentum vestri capiam: per salutem pharaonis, non egrediemini hinc, donec veniat frater vester minimus! (Liber Genesis 42, 15)

  • Mittite ex vobis unum, et adducat eum; vos autem eritis in vinculis, donec probentur, quae dixistis, utrum vera an falsa sint. Alioquin, per salutem pharaonis, exploratores estis!”. (Liber Genesis 42, 16)

  • duodecim fratres uno patre geniti sumus, unus non est super, minimus cum patre nostro est in terra Chanaan. (Liber Genesis 42, 32)

  • Tulerunt ergo viri munera et pecuniam duplicem et Beniamin descenderuntque in Aegyptum; et steterunt coram Ioseph. (Liber Genesis 43, 15)

  • Elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt Aegyptii omnisque domus pharaonis. (Liber Genesis 45, 2)

  • Et dixit Ioseph fratribus suis: “Ego sum Ioseph! Adhuc pater meus vivit?”. Nec poterant respondere fratres nimio terrore perterriti. (Liber Genesis 45, 3)

  • Ad quos ille clementer: “Accedite, inquit, ad me”. Et cum accessissent prope: “Ego sum, ait, Ioseph frater vester, quem vendidistis in Aegyptum. (Liber Genesis 45, 4)


“Enquanto estivermos vivos sempre seremos tentados. A vida é uma contínua luta. Se às vezes há uma trégua é para respirarmos um pouco.” São Padre Pio de Pietrelcina