Encontrados 180 resultados para: gladio

  • Et visitabo super habitatores terrae Aegypti, sicut visitavi super Ierusalem, in gladio et in fame et in peste: (Liber Ieremiae 44, 13)

  • Ex eo autem tempore, quo cessavimus sacrificare reginae caeli et libare ei libamina, indigemus omnibus et gladio et fame consumpti sumus. (Liber Ieremiae 44, 18)

  • Ecce ego vigilabo super eos in malum et non in bonum, et consumentur omnes viri Iudae, qui sunt in terra Aegypti, gladio et fame, donec penitus consumantur. (Liber Ieremiae 44, 27)

  • SIN. Iacuerunt in terra foris puer et senex; virgines meae et iuvenes mei ceciderunt in gladio: interfecisti in die furoris tui, percussisti nec misertus es. (Lamentationes 2, 21)

  • TETH. Melius fuit occisis gladio quam interfectis fame, quoniam isti extabuerunt consumpti a sterilitate terrae. (Lamentationes 4, 9)

  • et ecce sunt proiecta in calore diei et in gelu noctis, et mortui sunt in doloribus malis, in fame et in gladio et in peste. (Liber Baruch 2, 25)

  • Tertiam partem igne combures in medio civitatis, post completionem dierum obsidionis; et assumens tertiam partem, concides gladio in circuitu eius; tertiam vero aliam disperges in ventum, et gladium nudabo post eos. (Prophetia Ezechielis 5, 2)

  • Tertia tui pars peste morietur et fame consumetur in medio tui, et tertia tui pars in gladio cadet in circuitu tuo, tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam et gladium evaginabo post eos. (Prophetia Ezechielis 5, 12)

  • Haec dicit Dominus Deus: Plaude manu tua et percute pede tuo et dic: Heu ad omnes abominationes malas domus Israel, quia gladio, fame et peste ruituri sunt! (Prophetia Ezechielis 6, 11)

  • Qui longe est, peste morietur; qui autem prope, gladio corruet; et, qui relictus fuerit et obsessus, fame morietur, et complebo indignationem meam in eis. (Prophetia Ezechielis 6, 12)

  • Gladius foris, pestis et fames intrinsecus. Qui in agro est, gladio morietur; et, qui in civitate, fame et pestilentia devorabuntur. (Prophetia Ezechielis 7, 15)

  • Gladio cadetis, in finibus Israel iudicabo vos, et scietis quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 11, 10)


“Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor”. São Padre Pio de Pietrelcina