Encontrados 180 resultados para: gladio

  • idcirco ecce ego ad te et ad flumina tua, daboque terram Aegypti in solitudines, gladio dissipatam a Magdolo ad Syenen et usque ad terminos Chus. (Prophetia Ezechielis 29, 10)

  • Chus et Phut et Lud et omne vulgus promiscuum et Chub et filii terrae foederis cum eis gladio cadent. (Prophetia Ezechielis 30, 5)

  • Haec dicit Dominus Deus: Et corruent fulcientes Aegyptum, et destruetur superbia potentiae eius; a Magdolo usque ad Syenen gladio cadent in ea, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 30, 6)

  • Iuvenes Heliopoleos et Bubasti gladio cadent, et ipsae captivae ducentur. (Prophetia Ezechielis 30, 17)

  • Nam et ipsi cum eo descenderunt ad infernum ad interfectos gladio et auxiliatores eius, qui sederant sub umbra eius in medio nationum. (Prophetia Ezechielis 31, 17)

  • Cui assimilatus es, o inclite atque sublimis inter ligna Eden? Et ecce deductus es cum lignis Eden ad inferiora terrae; in medio incircumcisorum dormies cum his, qui interfecti sunt gladio. Ipse est pharao et omnis pompa eius”, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 31, 18)

  • In medio interfectorum gladio cadent; gladius datus est, attraxerunt eam et omnes populos eius. (Prophetia Ezechielis 32, 20)

  • Loquentur ei potentissimi robustorum de medio inferni, cum auxiliatoribus eius descenderunt: “Tacent incircumcisi interfecti gladio!”. (Prophetia Ezechielis 32, 21)

  • Ibi Assyria et omnis multitudo eius, in circuitu illius sepulcra eius, omnes interfecti, qui ceciderunt gladio; (Prophetia Ezechielis 32, 22)

  • quorum data sunt sepulcra in profundissimis laci, et facta est multitudo eius per gyrum sepulcri eius; universi interfecti, cadentes gladio, qui dederant quondam formidinem in terra viventium. (Prophetia Ezechielis 32, 23)

  • Ibi Elam et omnis pompa eius per gyrum sepulcri sui; omnes hi interfecti ruentesque gladio, qui descenderunt incircumcisi ad inferiora terrae, qui dederant quondam formidinem suam in terra viventium et sustulerunt ignominiam suam cum his, qui descendunt in lacum. (Prophetia Ezechielis 32, 24)

  • In medio interfectorum posuerunt cubile eius, in omni pompa eius, in circuitu eius sepulcra illius, omnes hi incircumcisi interfectique gladio; dederant enim terrorem suum in terra viventium et sustulerunt ignominiam suam cum his, qui descendunt in lacum, in medio interfectorum positi sunt. (Prophetia Ezechielis 32, 25)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina