Encontrados 187 resultados para: hominem
In sententia vigilum decretum est, et sermo sanctorum petitio, ut cognoscant viventes quoniam dominatur Excelsus in regno hominum et, cuicumque voluerit, dabit illud et humillimum hominem constituet super eo”. (Prophetia Danielis 4, 14)
Concupiscunt agros, et violenter tollunt, domos, et rapiunt. Et opprimunt virum et domum eius, hominem et hereditatem eius. (Prophetia Michaeae 2, 2)
auferam hominem et pecus, auferam volatile caeli et pisces maris. Et ruinae impiorum erunt; et disperdam homines a facie terrae, dicit Dominus. (Prophetia Sophoniae 1, 3)
Et cum transiret inde Iesus, vidit hominem sedentem in teloneo, Matthaeum nomine, et ait illi: “Sequere me”. Et surgens secutus est eum. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 9)
Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, daemonium habentem. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 32)
Veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam: (Evangelium secundum Matthaeum 10, 35)
Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestitum? Ecce, qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 8)
Non quod intrat in os, coinquinat hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem!”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 11)
Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 18)
Haec sunt, quae coinquinant hominem; non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 20)
Intravit autem rex, ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali (Evangelium secundum Matthaeum 22, 11)
Et iterum negavit cum iuramento: “Non novi hominem!”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 72)