Encontrados 336 resultados para: illud

  • Et aquam in mensura bibes, sextam partem hin; a tempore usque ad tempus bibes illud. (Prophetia Ezechielis 4, 11)

  • Et quasi subcinericium hordeaceum comedes illud; et stercore, quod egreditur de homine, coques illud in oculis eorum”. (Prophetia Ezechielis 4, 12)

  • et ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt et imagines abominationum suarum et simulacrorum fecerunt ex eo; propter hoc dedi eis illud in immunditiam. (Prophetia Ezechielis 7, 20)

  • Et dabo illud in manus alienorum ad diripiendum et impiis terrae in praedam, et contaminabunt illud. (Prophetia Ezechielis 7, 21)

  • Et avertam faciem meam ab eis, et violabunt thesaurum meum absconditum; et introibunt in illud praedones et contaminabunt illud (Prophetia Ezechielis 7, 22)

  • quia ego Dominus loquar; quodcumque locutus fuero verbum, et fiet: non prolongabitur amplius, sed in diebus vestris, domus exasperans, loquar verbum et faciam illud”, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 12, 25)

  • Etiam cum esset integrum, non erat aptum ad opus; quanto magis cum ignis illud devoraverit et combusserit, nihil ex eo fiet operis. (Prophetia Ezechielis 15, 5)

  • Ecce omnis, qui dicit vulgo proverbium in te, assumet illud dicens: “Sicut mater, ita et filia eius”. (Prophetia Ezechielis 16, 44)

  • Et tulit de semine terrae et posuit illud in terra pro semine, super aquas multas, quasi salicem posuit illud, (Prophetia Ezechielis 17, 5)

  • ut esset regnum humile et non elevaretur, sed custodiret pactum eius et servaret illud. (Prophetia Ezechielis 17, 14)

  • In monte sublimi Israel plantabo illud; et erumpet in germen et faciet fructum et erit in cedrum magnam; et habitabunt sub ea omnes volucres, et universum volatile sub umbra frondium eius nidificabit. (Prophetia Ezechielis 17, 23)

  • Ruinam, ruinam, ruinam ponam illud; et hoc non fiet, donec veniat, cuius est iudicium, et tradam ei. (Prophetia Ezechielis 21, 32)


“O homem sem Deus é um ser mutilado”. São Padre Pio de Pietrelcina