Gefunden 336 Ergebnisse für: illud
Et aquam in mensura bibes, sextam partem hin; a tempore usque ad tempus bibes illud. (Prophetia Ezechielis 4, 11)
Et quasi subcinericium hordeaceum comedes illud; et stercore, quod egreditur de homine, coques illud in oculis eorum”. (Prophetia Ezechielis 4, 12)
et ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt et imagines abominationum suarum et simulacrorum fecerunt ex eo; propter hoc dedi eis illud in immunditiam. (Prophetia Ezechielis 7, 20)
Et dabo illud in manus alienorum ad diripiendum et impiis terrae in praedam, et contaminabunt illud. (Prophetia Ezechielis 7, 21)
Et avertam faciem meam ab eis, et violabunt thesaurum meum absconditum; et introibunt in illud praedones et contaminabunt illud (Prophetia Ezechielis 7, 22)
quia ego Dominus loquar; quodcumque locutus fuero verbum, et fiet: non prolongabitur amplius, sed in diebus vestris, domus exasperans, loquar verbum et faciam illud”, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 12, 25)
Etiam cum esset integrum, non erat aptum ad opus; quanto magis cum ignis illud devoraverit et combusserit, nihil ex eo fiet operis. (Prophetia Ezechielis 15, 5)
Ecce omnis, qui dicit vulgo proverbium in te, assumet illud dicens: “Sicut mater, ita et filia eius”. (Prophetia Ezechielis 16, 44)
Et tulit de semine terrae et posuit illud in terra pro semine, super aquas multas, quasi salicem posuit illud, (Prophetia Ezechielis 17, 5)
ut esset regnum humile et non elevaretur, sed custodiret pactum eius et servaret illud. (Prophetia Ezechielis 17, 14)
In monte sublimi Israel plantabo illud; et erumpet in germen et faciet fructum et erit in cedrum magnam; et habitabunt sub ea omnes volucres, et universum volatile sub umbra frondium eius nidificabit. (Prophetia Ezechielis 17, 23)
Ruinam, ruinam, ruinam ponam illud; et hoc non fiet, donec veniat, cuius est iudicium, et tradam ei. (Prophetia Ezechielis 21, 32)