Encontrados 69 resultados para: impii
Accipere personam impii non est bonum, ut declines iustum in iudicio. (Liber Proverbiorum 18, 5)
Anima impii desiderat malum; non miserebitur proximo suo. (Liber Proverbiorum 21, 10)
Excogitat Iustus de domo impii, ut praecipitet impios in malum. (Liber Proverbiorum 21, 12)
Septies enim cadet iustus et resurget; impii autem corruent in malum. (Liber Proverbiorum 24, 16)
In exsultatione iustorum multa gloria est, et, cum exaltantur impii, abscondit se homo. (Liber Proverbiorum 28, 12)
Cum surrexerint impii, abscondentur homines; cum illi perierint, multiplicabuntur iusti. (Liber Proverbiorum 28, 28)
In multiplicatione iustorum laetabitur vulgus; et in dominatione impii gemet populus. (Liber Proverbiorum 29, 2)
Abominantur iusti virum impium; et abominantur impii eos, qui recta sunt via. (Liber Proverbiorum 29, 27)
Est vanitas, quae fit super terram: sunt iusti, quibus mala proveniunt, quasi opera egerint impiorum, et sunt impii, quibus bona proveniunt, quasi iustorum facta habeant; sed et hoc vanissimum iudico. (Liber Ecclesiastes 8, 14)
In cogitationibus enim impii interrogatio erit, sermonum autem illius auditio ad Dominum veniet ad correptionem iniquitatum illius; (Liber Sapientiae 1, 9)
Impii autem manibus et verbis accersierunt illam; aestimantes illam amicam defluxerunt et sponsionem posuerunt ad illam, quoniam digni sunt, qui sint ex parte illius. (Liber Sapientiae 1, 16)
Impii autem, secundum quae cogitaverunt, correptionem habebunt; qui neglexerunt iustum et a Domino recesserunt. (Liber Sapientiae 3, 10)