Trouvé 69 Résultats pour: impii

  • Accipere personam impii non est bonum, ut declines iustum in iudicio. (Liber Proverbiorum 18, 5)

  • Anima impii desiderat malum; non miserebitur proximo suo. (Liber Proverbiorum 21, 10)

  • Excogitat Iustus de domo impii, ut praecipitet impios in malum. (Liber Proverbiorum 21, 12)

  • Septies enim cadet iustus et resurget; impii autem corruent in malum. (Liber Proverbiorum 24, 16)

  • In exsultatione iustorum multa gloria est, et, cum exaltantur impii, abscondit se homo. (Liber Proverbiorum 28, 12)

  • Cum surrexerint impii, abscondentur homines; cum illi perierint, multiplicabuntur iusti. (Liber Proverbiorum 28, 28)

  • In multiplicatione iustorum laetabitur vulgus; et in dominatione impii gemet populus. (Liber Proverbiorum 29, 2)

  • Abominantur iusti virum impium; et abominantur impii eos, qui recta sunt via. (Liber Proverbiorum 29, 27)

  • Est vanitas, quae fit super terram: sunt iusti, quibus mala proveniunt, quasi opera egerint impiorum, et sunt impii, quibus bona proveniunt, quasi iustorum facta habeant; sed et hoc vanissimum iudico. (Liber Ecclesiastes 8, 14)

  • In cogitationibus enim impii interrogatio erit, sermonum autem illius auditio ad Dominum veniet ad correptionem iniquitatum illius; (Liber Sapientiae 1, 9)

  • Impii autem manibus et verbis accersierunt illam; aestimantes illam amicam defluxerunt et sponsionem posuerunt ad illam, quoniam digni sunt, qui sint ex parte illius. (Liber Sapientiae 1, 16)

  • Impii autem, secundum quae cogitaverunt, correptionem habebunt; qui neglexerunt iustum et a Domino recesserunt. (Liber Sapientiae 3, 10)


“O Santo Sacrifício da Missa é o sufrágio mais eficaz, que ultrapassa todas as orações, as boas obras e as penitências. Infalivelmente produz seu efeito para vantagem das almas por sua virtude própria e imediata.” São Padre Pio de Pietrelcina