Encontrados 35 resultados para: montium

  • Populus enim hic filiorum Israel non fidit in lanceis suis sed in altitudinibus montium, in quibus inhabitant; non enim est facile ascendere vertices montium ipsorum. (Liber Iudith 7, 10)

  • quia inde hauriunt aquas omnes inhabitantes Betuliam. Et interficiet eos sitis, et tradent civitatem suam, et nos et populus tuus ascendemus super vertices montium proximos et obsidebimus in eis in custodiam, ut non exeat de civitate vir unus. (Liber Iudith 7, 13)

  • Imbre montium rigantur et non habentes refugium adhaerent rupibus. (Liber Iob 24, 8)

  • Commota est et contremuit terra; fundamenta montium concussa sunt et commota sunt, quoniam iratus est. (Liber Psalmorum 18, 8)

  • Et erit ubertas frumenti in terra, in summis montium fluctuabit, sicut Libanus fructus eius; et florebunt de civitate sicut fenum terrae. (Liber Psalmorum 72, 16)

  • Quia in manu eius sunt profunda terrae, et altitudines montium ipsius sunt. (Liber Psalmorum 95, 4)

  • Qui emittis fontes in torrentes; inter medium montium pertransibunt, (Liber Psalmorum 104, 10)

  • Isque, qui nuper videbatur fluctibus maris imperare propter super hominem iactantiam et in statera montium altitudines appendere, humiliatus ad terram in gestatorio portabatur manifestam Dei virtutem omnibus ostendens, (Liber II Maccabaeorum 9, 8)

  • aut ludentium animalium cursus invisus aut mugientium ferissimarum bestiarum vox aut resonans de cavitate montium echo deficientes faciebant illos prae timore. (Liber Sapientiae 17, 18)

  • Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles; et fluent ad eum omnes gentes. (Liber Isaiae 2, 2)

  • Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul; et rapietur sicut pulvis montium a facie venti et sicut turbo coram tempestate. (Liber Isaiae 17, 13)

  • et relinquentur simul avibus montium et bestiis terrae; et aestate erunt super ea volucres, et omnes bestiae terrae super illa hiemabunt. (Liber Isaiae 18, 6)


“Quanto mais te deixares enraizar na santa humildade, tanto mais íntima será a comunicação da tua alma com Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina