1. Venite, exsultemus Domino; iubilemus Deo salutari nostro.

2. Praeoccupemus faciem eius in confessione et in psalmis iubilemus ei.

3. Quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos.

4. Quia in manu eius sunt profunda terrae, et altitudines montium ipsius sunt.

5. Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus eius formaverunt.

6. Venite, adoremus et procidamus et genua flectamus ante Dominum, qui fecit nos,

7. quia ipse est Deus noster, et nos populus pascuae eius et oves manus eius.

8. Utinam hodie vocem eius audiatis: “Nolite obdurare corda vestra,

9. sicut in Meriba, secundum diem Massa in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt me, etsi viderunt opera mea.

10. Quadraginta annis taeduit me generationis illius et dixi: Populus errantium corde sunt isti.

11. Et ipsi non cognoverunt vias meas; ideo iuravi in ira mea: Non introibunt in requiem meam”.





“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina