Encontrados 232 resultados para: natus iterum

  • Et fuit iterum bellum in Gob contra Philisthaeos, in quo percussit Elchanan filius Iair Bethlehemites Goliath Getthaeum, cuius hastile hastae erat quasi liciatorium texentium. (Liber II Samuelis 21, 19)

  • Post haec non est reversus Ieroboam de via sua pessima, sed iterum faciebat de novissimis populi sacerdotes excelsorum; quicumque volebat, implebat eius manum, ut fieret sacerdos excelsorum. (Liber I Regum 13, 33)

  • Exaudi me, Domine, exaudi me, ut discat populus iste quia tu, Domine, es Deus et tu convertisti cor eorum iterum!”. (Liber I Regum 18, 37)

  • Dixit autem rex ad eum: “Iterum atque iterum adiuro te, ut non loquaris mihi, nisi quod verum est in nomine Domini”. (Liber I Regum 22, 16)

  • Iterum misit principem quinquagenarium tertium et quinquaginta, qui erant cum eo; qui cum venisset, curvavit genua contra Eliam et precatus est eum et ait: “Homo Dei, noli despicere animam meam et animam servorum tuorum, qui mecum sunt. (Liber II Regum 1, 13)

  • Cumque audisset de Tharaca rege Aethiopiae dicentes: “Ecce egressus est, ut pugnet adversum te”, iterum misit nuntios ad Ezechiam dicens: (Liber II Regum 19, 9)

  • Filius autem Salomonis Roboam, cuius Abia filius genuit Asa; de hoc quoque natus est Iosaphat (Liber I Paralipomenon 3, 10)

  • procreavit Achaz patrem Ezechiae, de quo natus est Manasses. (Liber I Paralipomenon 3, 13)

  • Porro filius eius Rapha et Reseph et Thale filius eius, de quo natus est Thaan, (Liber I Paralipomenon 7, 25)

  • Dixitque rex: “Iterum atque iterum te adiuro, ut non mihi loquaris nisi, quod verum est, in nomine Domini”. (Liber II Paralipomenon 18, 15)

  • Et ascendi per torrentem nocte et considerabam murum; et iterum veni ad portam Vallis et reversus sum. (Liber Nehemiae 2, 15)

  • Et contestatus sum eos et dixi eis: “Quare manetis ex adverso muri? Si iterum hoc feceritis, manum mittam in vos”. Itaque ex tempore illo non venerunt in sabbato. (Liber Nehemiae 13, 21)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina