Encontrados 73 resultados para: nomini

  • Tunc Raphael vocavit ambos abscondite et dixit illis: “Deum benedicite et illi confitemini coram omnibus viventibus, quae fecit nobiscum bona, ut benedicatis et decantetis nomini eius; sermones Dei honorifice ostendite et ne cunctemini confiteri illi. (Liber Thobis 12, 6)

  • Et nunc, filii, mando vobis: Servite Deo in veritate et facite coram illo, quod ipsi placet. Et filiis vestris mandabitur, ut faciant iustitias et eleemosynam et ut sint memores Dei et benedicant nomini ipsius in omni tempore in veritate et in tota virtute sua. (Liber Thobis 14, 8)

  • Confitebor Domino secundum iustitiam eius et psallam nomini Domini Altissimi. (Liber Psalmorum 7, 18)

  • Laetabor et exsultabo in te, psallam nomini tuo, Altissime. (Liber Psalmorum 9, 3)

  • Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine, et nomini tuo psalmum dicam, (Liber Psalmorum 18, 50)

  • Voluntarie sacrificabo tibi, confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est; (Liber Psalmorum 54, 8)

  • Sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum saeculi, ut reddam vota mea de die in diem. (Liber Psalmorum 61, 9)

  • Omnis terra adoret te et psallat tibi, psalmum dicat nomini tuo”. (Liber Psalmorum 66, 4)

  • Cantate Deo, psalmum dicite nomini eius; iter facite ei, qui fertur super nubes: Dominus nomen illi. Iubilate in conspectu eius; (Liber Psalmorum 68, 5)

  • Bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo, Altissime, (Liber Psalmorum 92, 2)

  • Cantate Domino, benedicite nomini eius, annuntiate de die in diem salutare eius. (Liber Psalmorum 96, 2)

  • Confiteantur nomini tuo magno et terribili, quoniam sanctum est. (Liber Psalmorum 99, 3)


“Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor”. São Padre Pio de Pietrelcina