Encontrados 73 resultados para: nomini

  • Date nomini eius magnificentiam et confitemini illi in laudatione eius et in canticis labiorum et citharis; et sic dicetis in confessione: (Liber Ecclesiasticus 39, 20)

  • Confitebor nomini tuo, quoniam adiutor et protector factus es mihi (Liber Ecclesiasticus 51, 2)

  • Propterea confitebor et laudem dicam tibi et benedicam nomini Domini. (Liber Ecclesiasticus 51, 17)

  • Me enim insulae exspectabunt, et in principio naves Tharsis, ut adducant filios tuos de longe, argentum eorum et aurum eorum cum eis, nomini Domini Dei tui et Sancto Israel, quia glorificavit te. (Liber Isaiae 60, 9)

  • Et peperci nomini meo sancto, quod polluerat domus Israel in gentibus, ad quas ingressi sunt. (Prophetia Ezechielis 36, 21)

  • et erue nos in mirabilibus tuis et da gloriam nomini tuo, Domine. (Prophetia Danielis 3, 43)

  • Ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 1, 11)

  • Si nolueritis audi re et si nolueritis ponere super cor, ut detis gloriam nomini meo, ait Dominus exercituum, mittam in vos maledictionem et maledicam benedictionibus vestris; et maledicam illis, quoniam non posuistis super cor. (Prophetia Malachiae 2, 2)

  • Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo; (Actus Apostolorum 15, 14)

  • gentes autem propter misericordiam glorificare Deum, sicut scriptum est: “Propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo”. (Epistula ad Romanos 15, 9)

  • non enim iniustus Deus, ut obliviscatur operis vestri et dilectionis, quam ostendistis nomini ipsius, qui ministrastis sanctis et ministratis. (Epistula ad Hebraeos 6, 10)

  • Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est fructum labiorum confitentium nomini eius. (Epistula ad Hebraeos 13, 15)


“É doce o viver e o penar para trazer benefícios aos irmãos e para tantas almas que, vertiginosamente, desejam se justificar no mal, a despeito do Bem Supremo.” São Padre Pio de Pietrelcina