Encontrados 154 resultados para: oculi

  • Generatio, cuius oculi quam excelsi sunt, et palpebrae eius in alta surrectae! (Liber Proverbiorum 30, 13)

  • Et omnia, quae desideraverunt oculi mei, non negavi eis nec prohibui cor meum ab omni voluptate, et oblectatum est ex omnibus laboribus, et hanc ratus sum partem meam ab omnibus aerumnis meis. (Liber Ecclesiastes 2, 10)

  • “Sapientis oculi in capite eius, stultus in tenebris ambulat”; et didici quod unus utriusque esset interitus. (Liber Ecclesiastes 2, 14)

  • unus est et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi eius divitiis, nec recogitat dicens: “Cui laboro et fraudo animam meam bonis?”. In hoc quoque vanitas est et occupatio pessima. (Liber Ecclesiastes 4, 8)

  • Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra es: oculi tui columbarum. (Canticum Canticorum 1, 15)

  • Quam pulchra es, amica mea, quam pulchra es: oculi tui columbarum per velamen tuum. Capilli tui sicut grex caprarum, quae descenderunt de monte Galaad; (Canticum Canticorum 4, 1)

  • Oculi eius sicut columbae super rivulos aquarum, quae lacte sunt lotae et resident iuxta fluenta plenissima. (Canticum Canticorum 5, 12)

  • collum tuum sicut turris eburnea. Oculi tui sicut piscinae in Hesebon, quae sunt ad portam Bathrabbim; nasus tuus sicut turris Libani, quae respicit contra Damascum. (Canticum Canticorum 7, 5)

  • Oculi Domini ad timentes eum, et ipse agnoscit omnem operam hominis. (Liber Ecclesiasticus 15, 20)

  • Et omnia opera illorum velut sol in conspectu eius; et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum. (Liber Ecclesiasticus 17, 16)

  • Datum insipientis non erit utile tibi, oculi enim illius septemplices sunt: (Liber Ecclesiasticus 20, 14)

  • et non intellegit quoniam omnia videt oculus illius, quoniam expellit a se timorem Dei huiusmodi hominis timor. Et oculi hominum sunt timor illius, (Liber Ecclesiasticus 23, 27)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina