Encontrados 154 resultados para: oculi

  • et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem circumspicientes omnes vias hominum et profundum abyssi et hominum corda intuentes in absconditas partes. (Liber Ecclesiasticus 23, 28)

  • Spes enim illorum in salvantem illos, et oculi Dei in diligentes se. (Liber Ecclesiasticus 34, 15)

  • Oculi Domini super timentes eum: protector potentiae, firmamentum virtutis, tegimen ardoris et umbraculum meridiani, (Liber Ecclesiasticus 34, 19)

  • Oculi sublimes hominis humiliabuntur, et incurvabitur altitudo virorum; exaltabitur autem Dominus solus in die illa. (Liber Isaiae 2, 11)

  • Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir, et oculi sublimium deprimentur; (Liber Isaiae 5, 15)

  • In die illa attendet homo ad factorem suum, et oculi eius ad Sanctum Israel respicient; (Liber Isaiae 17, 7)

  • Et audient in die illa surdi verba libri, et de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt. (Liber Isaiae 29, 18)

  • Et dabit vobis Dominus panem angustiae et aquam afflictionis, sed non amplius avolabit a te doctor tuus; et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum, (Liber Isaiae 30, 20)

  • Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt, (Liber Isaiae 32, 3)

  • Regem in decore suo videbunt oculi tui, cernent terram longinquam. (Liber Isaiae 33, 17)

  • Respice Sion civitatem sollemnitatum nostrarum! Oculi tui videbunt Ierusalem, habitationem securam, tabernaculum quod nequaquam transferri poterit; nec auferentur clavi eius in sempiternum, et omnes funiculi eius non rumpentur. (Liber Isaiae 33, 20)

  • Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt. (Liber Isaiae 35, 5)


“Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações.” São Padre Pio de Pietrelcina