Encontrados 254 resultados para: opera
Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi; (Evangelium secundum Ioannem 10, 37)
Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba, quae ego loquor vobis, a meipso non loquor; Pater autem in me manens facit opera sua. (Evangelium secundum Ioannem 14, 10)
Credite mihi quia ego in Patre, et Pater in me est; alioquin propter opera ipsa credite. (Evangelium secundum Ioannem 14, 11)
Amen, amen dico vobis: Qui credit in me, opera, quae ego facio, et ipse faciet et maiora horum faciet, quia ego ad Patrem vado. (Evangelium secundum Ioannem 14, 12)
Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent; nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum. (Evangelium secundum Ioannem 15, 24)
sed his, qui sunt Damasci primum et Hierosolymis, et in omnem regionem Iudaeae et gentibus annuntiabam, ut paenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna paenitentiae opera facientes. (Actus Apostolorum 26, 20)
qui reddet unicuique secundum opera eius: (Epistula ad Romanos 2, 6)
Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem Spiritu opera corporis mortificatis, vivetis. (Epistula ad Romanos 8, 13)
Nox processit, dies autem appropiavit. Abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis. (Epistula ad Romanos 13, 12)
non est ergo magnum, si et ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae, quorum finis erit secundum opera ipsorum. (Epistula II ad Corinthios 11, 15)
Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria, (Epistula ad Galatas 5, 19)
Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Iesu in opera bona, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus. (Epistula ad Ephesios 2, 10)