Encontrados 91 resultados para: pactum

  • Et oravi Dominum Deum et confessus sum et dixi: “Obsecro, Domine, Deus magne et terribilis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus eum et custodientibus mandata eius; (Prophetia Danielis 9, 4)

  • Confirmabit autem pactum multis hebdomade una; et in dimidio hebdomadi deficiet hostia et sacrificium, et erit super alam abominationis vastator, et usquedum consummatio et decretum effundantur super vastatorem”. (Prophetia Danielis 9, 27)

  • Ipsi autem in Adam transgressi sunt pactum; ibi praevaricati sunt in me. (Prophetia Osee 6, 7)

  • et scietis quia misi ad vos mandatum istud, ut esset pactum meum cum Levi, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 2, 4)

  • Pactum meum fuit cum eo vitae et pacis, et dedi haec ei simul cum timore, et timuit me et a facie nominis mei pavebat. (Prophetia Malachiae 2, 5)

  • Vos autem recessistis de via et scandalizastis plurimos in lege; irritum fecistis pactum Levi, dicit Dominus exercituum; (Prophetia Malachiae 2, 8)

  • Numquid non pater unus omnium nostrum? Numquid non Deus unus creavit nos? Quare ergo dolum facit unusquisque nostrum cum fratre suo, violans pactum patrum nostrorum? (Prophetia Malachiae 2, 10)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina