Encontrados 32 resultados para: quaeso

  • Cui respondit senex: “Pax tecum sit! Ego praebebo omnia, quae necessaria sunt; tantum, quaeso, ne in platea maneas”. (Liber Iudicum 19, 20)

  • numquid exspectare velitis et abstinere vos a matrimonio, donec crescant et annos impleant pubertatis? Nolite, quaeso, filiae meae; quia amaritudo est mihi magis quam vobis, et egressa est manus Domini contra me”. (Liber Ruth 1, 13)

  • sed nunc tolle, quaeso, peccatum meum et revertere mecum, ut adorem Dominum”. (Liber I Samuelis 15, 25)

  • Et indicavit Ionathan David dicens: “Quaerit Saul pater meus occidere te; quapropter observa te, quaeso, mane; et manebis clam et absconderis. (Liber I Samuelis 19, 2)

  • Post quattuor autem annos dixit Absalom ad regem: “Vadam, quaeso, et reddam in Hebron vota mea, quae vovi Domino. (Liber II Samuelis 15, 7)

  • Nuntiatum est autem David quod et Achitophel esset in coniuratione cum Absalom; dixitque David: “Infatua, quaeso, Domine, consilium Achitophel”. (Liber II Samuelis 15, 31)

  • dixit ad eam: “In tempore isto, in anno altero, amplexaberis filium”. At illa respondit: “Noli, quaeso, domine mi, vir Dei, noli mentiri ancillae tuae”. (Liber II Regum 4, 16)

  • tu es enim Deus meus. Aperiantur, quaeso, oculi tui, et aures tuae intentae sint ad orationem, quae fit in loco isto. (Liber II Paralipomenon 6, 40)

  • Nuntius autem, qui ierat ad vocandum Michaeam, ait illi: “En verba omnium prophetarum uno ore bona regi annuntiant; quaeso ergo te, ut et sermo tuus ab eis non dissentiat, loquarisque prospera”. (Liber II Paralipomenon 18, 12)

  • Et dixi: “Quaeso, Domine, Deus caeli, Deus fortis, magne atque terribilis, qui custodis pactum et misericordiam cum his, qui te diligunt et custodiunt mandata tua; (Liber Nehemiae 1, 5)

  • Nunc, quaeso, convertimini ad me, et in faciem vestram non mentiar. (Liber Iob 6, 28)

  • Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me. (Liber Iob 10, 9)


“Reze, reze! Quem muito reza se salva e salva os outros. E qual oração pode ser mais bela e mais aceita a Nossa Senhora do que o Rosario?” São Padre Pio de Pietrelcina