Encontrados 32 resultados para: quaeso

  • Homo vero cum mortuus fuerit et debilitatur, exspirat homo et, ubi, quaeso, est? (Liber Iob 14, 10)

  • “Audite, quaeso, sermones meos, et sint haec consolationes vestrae. (Liber Iob 21, 2)

  • et dixit: “Obsecro, Domine; memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et, quod bonum est in oculis tuis, fecerim”. Et flevit Ezechias fletu magno. (Liber Isaiae 38, 3)

  • Et tu, Domine exercituum, probator iusti, qui vides renes et cor, videam, quaeso, ultionem tuam ex eis; tibi enim revelavi causam meam. (Liber Ieremiae 20, 12)

  • Respondit autem Ieremias: “Non te tradent; audi, quaeso, vocem Domini, quam ego loquor ad te, et bene tibi erit, et vivet anima tua. (Liber Ieremiae 38, 20)

  • Et nunc, Domine, tolle, quaeso, animam meam a me, quia melior est mihi mors quam vita”. (Prophetia Ionae 4, 3)

  • Popule meus, memento, quaeso, quid cogitaverit Balac rex Moab, et quid responderit ei Balaam filius Beor, de Settim usque ad Galgalam, ut cognoscas iustitias Domini”. (Prophetia Michaeae 6, 5)

  • Et egressus est angelus, qui loquebatur in me, et dixit ad me: “Leva, quaeso, oculos tuos et vide. Quid est hoc, quod egreditur?”. (Prophetia Zachariae 5, 5)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina