Encontrados 70 resultados para: solum

  • Ipsum solum adorabunt omnes, qui dormiunt in terra; in conspectu eius procident omnes, qui descendunt in pulverem. Anima autem mea illi vivet, (Liber Psalmorum 22, 30)

  • Ob quam causam non solum Iudaei, sed multi quoque ex aliis nationibus indignabantur et moleste ferebant de nece viri iniusta. (Liber II Maccabaeorum 4, 35)

  • Et iste quidem hoc modo vita decessit, non solum iuvenibus, sed et plurimis ex gente mortem suam ad exemplum fortitudinis et memoriam virtutis relinquens. (Liber II Maccabaeorum 6, 31)

  • Antiochus autem contemni se arbitratus, simul et exprobrantem dedignans vocem, cum adhuc adulescentior superesset, non solum verbis hortabatur, sed et cum iuramento affirmabat se divitem simul et beatum facturum, translatum a patriis legibus, et amicum habiturum et officia ei crediturum. (Liber II Maccabaeorum 7, 24)

  • Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Deum et convaluerunt animis non solum homines, sed et bestias ferocissimas et muros ferreos parati penetrare. (Liber II Maccabaeorum 11, 9)

  • Laudavi igitur laetitiam quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet et biberet atque gauderet et hoc solum secum auferret de labore suo in diebus vitae suae, quos dedit ei Deus sub sole. (Liber Ecclesiastes 8, 15)

  • quarum non solum laesura poterat illos exterminare, sed et aspectus per timorem occidere. (Liber Sapientiae 11, 19)

  • Et non solum haec, sed et alius quidam respectus erit illorum, quoniam inviti recipiebant extraneos; (Liber Sapientiae 19, 15)

  • Ecce ego comprimam vos ad solum, sicut comprimit plaustrum onustum feno; (Prophetia Amos 2, 13)

  • Levantes autem oculos suos, neminem viderunt nisi solum Iesum. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 8)

  • Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus es fratrem tuum; (Evangelium secundum Matthaeum 18, 15)

  • Respondens autem Iesus ait eis: “Amen dico vobis: Si habueritis fidem et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: “Tolle et iacta te in mare”, fiet. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 21)


“Ele e ouvir a Sua voz por meio das Suas inspirações e iluminações interiores.” São Padre Pio de Pietrelcina