Encontrados 70 resultados para: solum

  • Propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. (Evangelium secundum Ioannem 5, 18)

  • Et qui me misit, mecum est; non reliquit me solum, quia ego, quae placita sunt ei, facio semper”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 29)

  • Amen, amen dico vobis: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. (Evangelium secundum Ioannem 12, 24)

  • Ecce venit hora et iam venit, ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis; et non sum solus, quia Pater mecum est. (Evangelium secundum Ioannem 16, 32)

  • Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum et, quem misisti, Iesum Christum. (Evangelium secundum Ioannem 17, 3)

  • et videtis et auditis quia non solum Ephesi, sed paene totius Asiae Paulus hic suadens avertit multam turbam dicens quoniam non sunt dii, qui manibus fiunt. (Actus Apostolorum 19, 26)

  • Non solum autem haec periclitatur nobis pars in redargutionem venire, sed et magnae deae Dianae templum in nihilum reputari, et destrui incipiet maiestas eius, quam tota Asia et orbis colit”. (Actus Apostolorum 19, 27)

  • Tunc respondit Paulus: “Quid facitis flentes et affligentes cor meum? Ego enim non solum alligari sed et mori in Ierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu”. (Actus Apostolorum 21, 13)

  • dicens eis: “Viri, video quoniam cum iniuria et multo damno non solum oneris et navis sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio”. (Actus Apostolorum 27, 10)

  • Qui cum iudicium Dei cognovissent, quoniam qui talia agunt, digni sunt morte, non solum ea faciunt, sed et consentiunt facientibus. (Epistula ad Romanos 1, 32)

  • Ideo ex fide, ut secundum gratiam, ut firma sit promissio omni semini, non ei, qui ex lege est solum, sed et ei, qui ex fide est Abrahae — qui est pater omnium nostrum, (Epistula ad Romanos 4, 16)

  • Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, (Epistula ad Romanos 5, 3)


“A oração é a efusão de nosso coração no de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina