Encontrados 178 resultados para: tamquam

  • Et excitatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vino. (Liber Psalmorum 78, 65)

  • Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Ierusalem, et non erat qui sepeliret. (Liber Psalmorum 79, 3)

  • Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna, quae praeteriit, et custodia in nocte. (Liber Psalmorum 90, 4)

  • Quia cinerem tamquam panem manducabam et potum meum cum fletu miscebam, (Liber Psalmorum 102, 10)

  • Homo: sicut fenum dies eius, tamquam flos agri sic efflorebit. (Liber Psalmorum 103, 15)

  • Et audivit Apollonius et admovit tria milia equitum et exercitum multum. Et abiit Azotum tamquam iter faciens et statim exiit in campum, eo quod haberet multitudinem equitum et confideret in eis. (Liber I Maccabaeorum 10, 77)

  • Simon autem praedictus, qui pecuniarum et patriae delator exstitit, male loquebatur de Onia, tamquam ipse Heliodorum instigasset et malorum auctor fuisset; (Liber II Maccabaeorum 4, 1)

  • Sed cum falsus rumor exisset, tamquam vita excessisset Antiochus, assumptis Iason non minus mille viris repente aggressus est civitatem; illis autem, qui erant in muro, compulsis in fugam et ad ultimum iam apprehensa civitate, Menelaus fugit in arcem. (Liber II Maccabaeorum 5, 5)

  • Cum autem lux oriens coepisset diffundi, utrique commiserunt, isti quidem prosperitatis et victoriae tamquam sponsorem habentes cum virtute refugium in Dominum, illi autem ut ducem certaminum sibi ipsis statuentes animum. (Liber II Maccabaeorum 10, 28)

  • Quia ex tempore nati sumus et post hoc erimus, tamquam non fuerimus, quoniam fumus flatus est in naribus nostris, et sermo scintilla in motu cordis nostri; (Liber Sapientiae 2, 2)

  • qua exstincta, cinis fiet corpus nostrum, et spiritus diffundetur tamquam mollis aer. (Liber Sapientiae 2, 3)

  • Et nomen nostrum oblivioni tradetur per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum; et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur, quae fugata est a radiis solis et a calore illius aggravata. (Liber Sapientiae 2, 4)


“Faltar com a caridade¨¦ como ferir a pupila dos olhos de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina