Encontrados 91 resultados para: veritatem intellectus

  • Confitebuntur caeli mirabilia tua, Domine, etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum. (Liber Psalmorum 89, 6)

  • annuntiare mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem (Liber Psalmorum 92, 3)

  • RES. Initium sapientiae timor Domini, SIN. intellectus bonus omnibus facientibus ea; TAU. laudatio eius manet in saeculum saeculi. (Liber Psalmorum 111, 10)

  • Iuravit Dominus David veritatem et non recedet ab ea: “De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. (Liber Psalmorum 132, 11)

  • adorabo ad templum sanctum tuum; et confitebor nomini tuo propter misericordiam tuam et veritatem tuam, quoniam magnificasti super omne nomen eloquium tuum. (Liber Psalmorum 138, 2)

  • qui fecit caelum et terram, mare et omnia, quae in eis sunt; qui custodit veritatem in saeculum, (Liber Psalmorum 146, 6)

  • Veritatem meditabitur guttur meum, et labia mea detestabuntur impium. (Liber Proverbiorum 8, 7)

  • Qui spirat veritatem, index iustitiae est, testis autem mendax, fraudulentiae. (Liber Proverbiorum 12, 17)

  • Veritatem eme et noli vendere; sapientiam eme et doctrinam et intellegentiam. (Liber Proverbiorum 23, 23)

  • Lingua fallax non amat veritatem, et os lubricum operatur ruinas. (Liber Proverbiorum 26, 28)

  • Qui confidunt in illo, intellegent veritatem, et fideles in dilectione acquiescent illi, quoniam gratia et misericordia est sanctis eius, et visitatio electis eius. (Liber Sapientiae 3, 9)

  • Quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit, referam et non abscondam a vobis sacramenta Dei, sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius et non praeteribo veritatem. (Liber Sapientiae 6, 22)


“O homem sem Deus é um ser mutilado”. São Padre Pio de Pietrelcina