Encontrados 91 resultados para: veritatem intellectus

  • Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiae ab aevo. (Liber Ecclesiasticus 1, 4)

  • In thesauris sapientiae intellectus et scientiae religiositas; exsecratio autem peccatoribus sapientia. (Liber Ecclesiasticus 1, 26)

  • Dirige cor tuum et sustine, inclina aurem tuam et suscipe verba intellectus et ne sollicitus sis in tempore calamitatis. (Liber Ecclesiasticus 2, 2)

  • Si est tibi intellectus, responde proximo; sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris. (Liber Ecclesiasticus 5, 14)

  • In multitudine presbyterorum sta et sapientiae illorum ex corde coniungere, ut omnem narrationem Dei velis audire, et proverbia intellectus non effugiant a te. (Liber Ecclesiasticus 6, 35)

  • ab ipsis enim disces sapientiam et doctrinam intellectus et servire magnatis sine querela. (Liber Ecclesiasticus 8, 10)

  • Cibabit illum pane vitae et intellectus et aqua sapientiae salutaris potabit illum, et firmabitur in illa et non flectetur (Liber Ecclesiasticus 15, 3)

  • et in medio ecclesiae aperiet os eius et adimplebit illum spiritu sapientiae et intellectus et stola gloriae vestiet illum; (Liber Ecclesiasticus 15, 5)

  • Creavit illis consilium et linguam et oculos et aures et cor dedit illis excogitandi et disciplina intellectus replevit illos. (Liber Ecclesiasticus 17, 5)

  • Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt et intellexerunt veritatem et iustitiam et effuderunt tamquam pluviam proverbia et iudicia. (Liber Ecclesiasticus 18, 29)

  • Quam speciosa veteranis sapientia, et gloriosis intellectus et consilium! (Liber Ecclesiasticus 25, 7)

  • et requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et timoris Domini; (Liber Isaiae 11, 2)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina