Encontrados 319 resultados para: viam

  • Et aedificium, quod erat ex adverso areae separatae versumque ad viam respicientem ad mare, latitudinis septuaginta cubitorum; paries autem aedificii quinque cubitorum latitudinis per circuitum et longitudo eius nonaginta cubitorum. (Prophetia Ezechielis 41, 12)

  • Et eduxit me in atrium ex terius per viam ducentem ad aquilonem; et duxit me ad exedram, quae erat contra aream separatam, et contra aedem ad aquilonem. (Prophetia Ezechielis 42, 1)

  • in capite muri atrii. Contra viam meridianam in facie areae separatae, et erant exedrae ante aedificium, (Prophetia Ezechielis 42, 10)

  • Et ad ostia exedrarum, quae erant in via respiciente ad notum, ostium in capite viae, quae via erat ante murum protegentem per viam orientalem ingredientibus. (Prophetia Ezechielis 42, 12)

  • Cumque complesset mensuras interioris areae domus, eduxit me per viam portae, quae respiciebat ad viam orientalem, et mensus est ibi undique per circuitum. (Prophetia Ezechielis 42, 15)

  • Et duxit me ad portam, quae respiciebat ad viam orientalem, (Prophetia Ezechielis 43, 1)

  • et ecce gloria Dei Israel ingrediebatur per viam orientalem, et vox erat ei quasi vox aquarum multarum, et terra splendebat a maiestate eius. (Prophetia Ezechielis 43, 2)

  • Et maiestas Domini ingressa est templum per viam portae, quae respiciebat ad orientem. (Prophetia Ezechielis 43, 4)

  • Et convertit me ad viam portae sanctuarii exterioris, quae respiciebat ad orientem, et erat clausa; (Prophetia Ezechielis 44, 1)

  • Princeps, ut princeps ipse sedebit in ea, ut comedat panem coram Domino; per viam vestibuli portae ingredietur et per eandem viam egredietur”. (Prophetia Ezechielis 44, 3)

  • Et adduxit me per viam portae aquilonis in conspectum domus; et vidi: et ecce implevit gloria Domini domum Domini, et cecidi in faciem meam. (Prophetia Ezechielis 44, 4)

  • et intrabit princeps per viam vestibuli portae deforis et stabit in poste portae, et facient sacerdotes holocaustum eius et pacifica eius, et adorabit super limen portae et egredietur; porta autem non claudetur usque ad vesperam. (Prophetia Ezechielis 46, 2)


“O amor é a rainha das virtudes. Como as pérolas se ligam por um fio, assim as virtudes, pelo amor. Fogem as pérolas quando se rompe o fio. Assim também as virtudes se desfazem afastando-se o amor”. São Padre Pio de Pietrelcina