Encontrados 357 resultados para: vincere milites bellum exercitus duces certamen

  • ut cognoscant gentes armaturam eius, quia contra Deum bellum eorum est: etenim secutus est a tergo Potentis. (Liber Ecclesiasticus 46, 8)

  • et contrivit principes Tyriorum et omnes duces Philisthim. (Liber Ecclesiasticus 46, 21)

  • Dixisti: “Verbum labiorum est consilium et fortitudo ad bellum”. Nunc super quem habes fiduciam, quia recessisti a me? (Liber Isaiae 36, 5)

  • Et effudit super eum indignationem furoris sui et forte bellum. Et combussit eum in circuitu, et non cognovit; et succendit eum, et non intellexit. (Liber Isaiae 42, 25)

  • “Sanctificate super eam bellum, consurgite, et ascendamus in meridie; vae nobis, quia declinavit dies, quia longiores factae sunt umbrae vesperi! (Liber Ieremiae 6, 4)

  • Tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Ierusalem, et Ieremias propheta erat clausus in atrio custodiae, qui erat in domo regis Iudae. (Liber Ieremiae 32, 2)

  • Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino, quando Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus eius universaque regna terrae, quae erant sub potestate manus eius, et omnes populi bellabant contra Ierusalem et contra omnes urbes eius, dicens: (Liber Ieremiae 34, 1)

  • et exercitus regis Babylonis pugnabat contra Ierusalem et contra omnes civitates Iudae, quae reliquae erant, contra Lachis et contra Azeca: hae enim supererant de civitatibus Iudae urbes munitae. (Liber Ieremiae 34, 7)

  • Cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram, diximus: Venite, et ingrediamur Ierusalem a facie exercitus Chaldaeorum et a facie exercitus Syriae. Et mansimus in Ierusalem”. (Liber Ieremiae 35, 11)

  • Igitur exercitus pharaonis egressus est de Aegypto, et audientes Chaldaei, qui obsidebant Ierusalem, huiuscemodi nuntium recesserunt ab Ierusalem. (Liber Ieremiae 37, 5)

  • “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Sic dicetis regi Iudae, qui misit vos ad me interrogandum: Ecce exercitus pharaonis, qui egressus est vobis in auxilium, revertetur in terram suam in Aegyptum; (Liber Ieremiae 37, 7)

  • Ergo cum recessisset exercitus Chaldaeorum ab Ierusalem propter exercitum pharaonis, (Liber Ieremiae 37, 11)


A firmeza de todo o edifício depende da fundação e do teto! São Padre Pio de Pietrelcina